À Georg Friedrich Lorenz, le 18 février 1666, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 205 ro.

ridiculum, nec probabile : si Deus dederit, atque votis meis annuerit, intra tres annos, ordine
servari solito in Scholis nostris, recurrent meæ vices, ut nimirum præsim Disputationi
publicæ, quæ sic concludet : Non ergo pestilenti febri Theriaca : quod faciam lubentissimè,
alacriter, magnóq. animo, in gratiam veritatis, nisi per obitum meum, quod utinam absit,
tantis Fatum conatibus obstiterit. MS. illa tua de quibus scribis, salivam mihi movent,
præsertim de morbis complicatis, ut et de desideratis Medicis. Ille Petrus Borellus, non diu hîc
hæsit, statim reversus est in patriam, à Castres en Languedoc : ne hîc fame periret :
in morborum curatione planè rudis erat et ignarus : haberi studebat peritus in Chymicis : sed
jampridem patent in hac Urbe talium nebulonum fraudes ac imposturas, ope et opera
Medicorum nostræ Facultatis Medicæ, quæ centum habet et xv. Doctores, omnes penè, (si
me exceperim) viros eximios ; manus nostræ sunt oculatæ, credunt quod vident : ad
populum phaleras : scis quid velim. Petri de Marchettis Observationes nondum vidi, sed
dabo operam ut ad me mittantur. Nullæ hîc prodierunt Observationes Medicæ : verùm,
ut audio, Medicus quidam Genevensis meditatur cujusdam editionem in nostrum
Ballonium, cujus sunt plures Tractatus : an omnes illos vidisti ? Cypriani illius Hispani
Observationes Vallisoleti editas numquam vidi ; Cæsaris Morchæ Consilia vulgaria sunt,
et communi cudunt carmen triviale moneta. Nullas video Observationes Fernelianis meliores,
nec ad usum Medicum aptiores. Hîc habeo novam editionem Observat. Schenkij,
Francofurto nuper ad me transmissam, et aliquatenus adauctam. Sed priusquam
tollam manum de tabula, dic quæso quis ille Melchior Polisius ? an aura vescitur
ætheria, nec adhuc vitalibus occubat umbris ? Thomas Bartholinus, Danus, est
amicus meus summus, ut et D. Simon Paulli, et Henr. Meibomius, Professor Helmstad.
Interdum hîc occurrunt nova quædam, quæ quotiescumque volueris ad Te mittam : qua-
lia sunt Hortus regius Parisiensis, in folio : continet 4 millia plantarum : et Dissertatio
de Cancri curatione,
Franc. Blondel, Med. Paris. adversus quendam Empiricum
Lotharenum, qui Annæ Austriacæ curationem pollicebatur, quæ tamen obijt. Sed tandem
vale, et iterum vale, Vir Cl. méq. quod facis, amare perge. Parisijs, 18. Febr. 1666. Tuus, etc.

Quidquid mihi destinaveris, vel Epistolam, vel Theses, mitte quæso Hamburgum,
à M. Louïs Heron, Parisien, Augustin Henri le jeune, pour faire tenir à Mess. de Bobieres et le Preux,
Marchands de Paris, pour estre rendu à Monsieur Guy Patin, Docteur en Medec. et
Professeur du Roy à Paris.
Quidquid pro me impenderis, ille Tibi restituet nummis
præsentibus, nec deerit officio satis faciendi, et ego Parisijs retribuam.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Georg Friedrich Lorenz, le 18 février 1666, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1425&cln=t

(Consulté le 23/04/2024)

Licence Creative Commons