À Johann Theodor Schenck, le 4 mars 1666, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 205 vo.

adire Corinthium : ^ Meipsum novi, et apprimè/ intelligo, quàm sit mihi/ curta supellex : conveniunt cymbæ/ vela minora meæ. alter est otium et tempus requisitum ad meditationem idoneam, quod hac-
tenus mihi semper defuit, adeo me urgent et penè opprimunt tot ægrorum visitationes
et […] Consultationes Medicæ varijs in locis habendæ Civitatis amplissimæ, imò vix mihi licet,
bis per hebdomadam adire Scholam regiam : apprime nosti illud Horatianum :
Carmina secessum scribentis et otia quærunt : quod non immeritum, imò vix ac ne vix
quidem inter tot tumultus ac negotia quæ singulis momentis tam sæpe occurrunt,
ut aliquando mihi labor repetitus labor ipse fastidium atque tædium pariat. Sed sinamus ista :
Meissonerius, Lugdunensis Medicus adhuc vivit : novam meditatur Editionem omnium
suorum Operum : quod si fiat, librum integrum ad Te mittam : sin minus, ea saltem quæ
postulas. Commercium nostrum per literas erit facillimum, si volueris, sæpius enim
scribo Noribergam, ad virum Cl. D. Io. G. Volcamerum, amicum meum, per quem
poteris scribere, ut et ego ad Te scribam : et ille mihi mittenda, si volueris, à Te accipiet,
aut viam illam teneris, quam indicasti, per Th. Matthæum Gotzium, Bibliopolam
Francofurtensem, qui mihi destinata tradet alicui Bibliopolæ Genevensi, nempe
D.D. Chouët, de Tournes, aut Widerholdt, qui quotannis eunt ad nundinas, et à
quibus tutò accipiam : ^ Parisini nostri nundinas/ vestras non frequentant :/ tanta est eorum ignavia socordia. De pretio non contendo ; Tu ipse illud constitues, et ab eodem
ipso Gotzio recipies, vel per D. Volcamerum, virum eximium, antehac laudatum.
Petri Gassendi, Amici et Collegæ quondam mei in Schola regia, (erat enim artium
Mathematicarum Professor regius,) Opera omnia prostant Lugduni Celtarum,
sex tomos in folio : quod si ex ijs seorsim aliquid requiras, vix invenietur. Oribasij
scripta Græca nulla vidi. Seb. Rainssant obijt ante annum, anno ætatis 66.
ex ascite, qui quartanæ successerat : hæc a. sectioni vesicæ, per quam fuerat illi
detractus calculus. Steph. Gourmeleni Opera chirurgica, Gallicè scripta, quæ hîc
prostant, mittam si volueris. Cl. Hofmanni quædam nunc eduntur in Germania,
nondum in Gallia, quod tamen habeo in votis, et fortiter cupio : hîc enim otiosa jacent in
Musæo meo tanti viri scripta, per ignaviam et inertiam nostrorum Bibliopolarum.
Dij meliora. Hipp. Lindani hîc habeo. Iterum precor, indica mihi quid cupias ex Urbe nostra, quod postquam
cognovero, haud dubiè libenter mittam. Interea v. bene vale, Vir Cl. et me amare ne
desine, qui sum tuus usque ad aras et ultra, Guido Patin. Parisijs, 4. Martij, 1666.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Theodor Schenck, le 4 mars 1666, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1426&cln=t

(Consulté le 23/04/2024)

Licence Creative Commons