À Simon I Paulli, le 20 mars 1666, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 207 ro.

præsertim hepatis, cordis ac pulmonis : cum tetra quadam putredine, quæ universum corpus
pervagatur, et impuritate illa multa quæ Hippocratis ακαθαρσιην sequitur : et
utinam Teibi parem hîc haberem Æsculapium, imò vel Te ipsum, qui mihi suppetias
feres in ad tantum affectum profligandum, et amplissimo heroï tam bene animato,
et ac tantæ dignitatis viro restituendam valetudinem : jam quater sunt illi missus
sanguis, isq. admodum putris : videtur quidem febris paulùm imminui, sed symtomata
nondum mitescunt, quoniam validiorib. remedijs adhuc indiget, quorum ope futurum
spero, ut tandem multa manu Medica Phœbique potentibus herbis, tam insidioso graviq.
morbo liberetur : quod ut feliciter faciléq. citóque contingat faxit Deus : qui Te servet, Vir Cl.
cum D. Mathesio, amicissimo Bartholino, Gul. Wormio, ejúsq. fratre Olao W. Te quoq. rogo, ut
nomine meo salutem nunties viris nobilissimis tribus, ex vestro regno, quibus hîc feci
Medicinam : tres illi vocantur D.D. Trol, Rozecrantsusts, et D. Tot, qui uxorem duxit
ex familia viri maximi D. Tychonis Brahé. Vale, Vir Cl. et me amare perge.
Parisijs, die 20. Martij, 1666.
Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Simon I Paulli, le 20 mars 1666, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1429&cln=t

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons