À Sebastian Scheffer, le 14 avril 1667, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 215 vo.

gemit universa Gallia, ab excessu, imò à furtis, fraudibus ac impostoribus tot publicanorum,
et præsertim eorum principis qui hîc obijt 9. Martij, 1661. Italum illum Purpuratum
intelligo, Iulium Mazarinum, qui annuente Regina Matre, A.A. nimis facilè totum regnum,
nimis impunè et nimis patienter explilavit. Sed frustra conqueror, cùm tanto morbo nulla sit Medicamenta. Dij
meliora. De Rabelæso verè loquor : audio illum nuper adhuc in Hollandia typis mandatum :
qui Tibi de me aliud retulit, falsum retulit. Quidquid volueris ex Urbe nostra, pro conjuge
tua dilectissima, facilè mittam, modò quid sit illud significes, et innuas per quam viam
mitti poteruntit, sed de cochleis illis marinis nihil novi : eas itaque si placet mihi designab[is]
nomine Gallico. D. Matrem et puerculum bellulum sospitet Deus Opt. Max. De pretio ne cures,
modò sciam quid velis : multa me Tibi debere jampridem novi. De pace Anglicana nihil
adhuc habemus certi : omnes tamen de ea bene sperant. De Operibus Hofmanni, 12. Exemplaria requi[ro]
de Spiritibus, de calido innato, de humoribus, etc. Quod spectat ad librum de Medicamentis Officina-
libus,
duo tamen mihi sufficient : pretium refundam Domino Cocq, qui hic agitat commercium cum
D. Seb. Scheffero : Switzero : ut pro Iconibus doctorum virorum, postquam habuero. Vale, Vir Cl.
et me ama. Parisijs, 14. Aprilis, 1667.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 14 avril 1667, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1461&cln=t

(Consulté le 18/04/2024)

Licence Creative Commons