À Sebastian Scheffer, le 3 novembre 1667
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 220 vo.

Quotiescumque cogito de D. Lotichio, vel ejus nomen mihi occurrit,
statim incandesco et invehor in infelicitatem virorum literatorum,
qui præ malevolorum hominum et pessimorum quorumdam nebulonum ac perdi-
tissimorum lucrionum malignitate ac φιλαργυρίᾳ, scripta sua æternùm
etiam victura, non possunt in lucem emittere, tanta est eorum imperitia
atque ignavia. Multi hîc ante finem hyemis, pacem cum Hispano sibi
pollicentur : quod utinam videamus ; et postea, eruditos illos tanti
viri commentarios in Petronium : in quam editionem utinam curis meis
possem aliquid conferre. Tuum illud Ius regium nec vidi, nec quidquam
de eo audivi. Sed quid de Chalcographo vestro nobis expectandum rema-
net ? tandémne absolvet Opus inchoatum ? si probaveris, hîc accipies D. Henr.
Valesij distichum, Iconi susponendum.

In effigiem Guidonis Patin, Doctoris Med. Paris. et Professoris regij.

Hic est Patinus, clarus Asclepî nepos,
Per quem perire non licet mortalibus.

Sed quoniam egisti de scriptis Cl. Hofmanni, absit ut omittam aliquid
optimum, et Typographo utilissimum futurum. Ante annos 22. pro-
dierunt Lugduni ejus Institutiones Medicæ : jampridem distracta sunt
omnia exemplaria, nec unum superest vænale Parisijs, nec illic : fac ut
persuadeas Typographo, novam istius Operis editionem : certè beabis
illum saluberrimo consilio : eas sæpius commendavi Auditorib. meis, qui
de raritate summa quotidie conqueruntur : tui erit arbitrij, raritati ist[a]
si volueris mederi, in gratiam Viri Cl. popularis olim vestri, et doctissimi
et amicissimi. Quod si fortè consilium tuum non probet, et alium librum
quærat prælis suis subjiciendum, possum et optimum aliud consilium Tibi
suggerere : ut nempe fiat collectio omnium operum Medicorum Cl. Viri, et
popularis olim vestri eruditissimi, Thomas Erasti : tomus unus in fol.
cuncta continebit, ut olim ante annos 30. factum est Genevæ à Viro Cl.
D. Renato Moreau, de Operibus Iac. Sylvij, regij Professoris. Pr
Quod si forsan tale nostrum consilium ei probetur, Tibi et ipsi offero in eam
finem, omnia Opera Thomæ Erasti antehac excusa in 4. in 8. et in 12. quibus
uti poterit ad Editionem : Certè si fierem Typographus, nullum quærer[em]
salubrius consilium ad rem faciendam, et lucrum mihi comparandum : in-

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 3 novembre 1667. Note t

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1475&cln=t

(Consulté le 22.10.2019)

Licence Creative Commons