À Sebastian Scheffer, le 24 février 1668, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 222 vo.

nequidquam vel frustra reluctantibus Germanis Principibus, qui penè
omnes tanquam amici, nobis favent, aut stant à partibus nostris, aut saltem
aliquo modo fœderati, vel nullo modo sunt metuendi : malo tamen pacem
sperare, quæ utinam contingat bonis rebus et summo commodo totius Europæ.
Libelli isti duo à Te indicati, de Absinthio, et ελαφογραφια, utiles
esse possunt : si aliquis ex Urbe vestra huc veniat, mihique deferat, eorum
pretium libentissimè refundam. Quod spectat ad Cometas, dicam liberè,
nihil me terrent : à signis cæli nolite metuere : quotannis humanum genus
plectitur calamitatibus publicis, fame, bello, pestilentia, magnorum
et bonorum virorum obitu, et tamen quotannis nulli apparent Cometæ, etc.

Rex noster intra biduum hîc expectatur, à Sequanorum re-
gione redux, quam intra paucas hebdomadas totam subdidit, subegit
et occupavit. Servet eum Deus usque ad captum Byzantium, et
repulsum Turcam, in pessimam illam Scytharum gentem unde tam
impius et barbarus Tyrannus in Europam nostram malum pedem
attulit. Vale, vir præstantissime, et me ama. Parisijs, die Iovis,
24. Febr. 1668.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 24 février 1668, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1481&cln=t

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons