À Jan Van Hoorne, le 9 octobre 1668
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 225 ro.

ut et ipse est prope septuagenarius. Quod spectat ad Ephemerides illas eru-
ditorum, Iournal des Sçavans, hîc facile negliguntur tam assertationes
quàm mendacia talium Scriptorum, qui toties mentiuntur quoties lucri
spes aliqua eis ipsis affulget. De Andrea Vesalio, vide Anthropographiam
Riolani, in folio, Parisijs editam, anno 1649.
quam si non habeas, eam
mittere paratus sum : vide inquam caput xi. libri i. pag. mihi 43.
ubi invenies quæ dixit Riol. de Vesalio : de quo si plura volueris,
lege Melch. Adamum, in vitis Medic. German. Thevet, en ses Hommes
illustres, pag. 570. b. Iacobum Cahagnesium, in Methodo curando-
rum Capitis affectuum, pag. 59. Illustrium et clarorum virorum Epistolas
selectiores
, etc. Leidæ editas, in 8. 1617. pag. 373. isthæc Epistola est
Io Metelli ad Georgium Cassandrum. ^ D. Drelincour, in/ Academiam vestram/ devocatus, eruditissimus,/ Græcè Latinéq. doctissimus, et in Hipp. doctrina versatissimus. Pro Thesibus Academicis quid-
quid feceris impensarum et prosueris nummorum, lubens et æquo animo refundam.
Si qui ex Urbe vestra studiosi ad nos veniant, scribe quæso, ut per Te
sciam quî vivas et valeas. Vale, Vir Cl. et me ama. Parisijs, die 9.
Oct. 1668.

Tuus et suus, Guido Patin, Med. et Prof. R.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Jan Van Hoorne, le 9 octobre 1668. Note t

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1488&cln=t

(Consulté le 03.12.2020)

Licence Creative Commons