À Reiner von Neuhaus, le 29 septembre 1669
Transcription

Neuhaus, Centuria vii, Epistola xlviii (pages 218).

per erit gratissimum. Et, quantum in me erit, pro virili
retaliabo. Amborum meorum Filiorum nomine te saluto.
Robert, nempe majoris natu, Doct. Med. et Prof.
regis, et Caroli, qui nunc est in Germania, Viennæ
Aust. ubi non diu est hæsurus. Hic agitur tantum de bel-
lo Cretico, adversus Turcas, qui, quoniam sunt Christia-
ni nominis hostes, Utinam ! vincantur. Et unde ma-
lum pedem olim attulerunt in Europam, tandem feli-
cibus armis releguntur,
ultra Gades Sauromatas ultra
Thalumque remotam, saltem in frigidissimam illam
Scythiam, hyperboreos montes, et glacialem Oceanum : ubi
pro libitu pugnabunt adversus immanes belluas, ursos,
tigres, Leones et Elephantos. Sartam tectam relinquen-
do nostram Europam. Nihil habemus novi præter mortem
Reginæ Matris Angliæ, quam veneno quodam narcoti-
co, pilulâ nempe ex opio seu succo papaveris, planè mor-
tifero, necatam vulgò putant ; sic moriuntur Principes,
pravis sæpe artibus et inscitiâ nebulonum fumivendulo-
rum Chymistarum et aulicorum adulatorum, qui salu-
berrimam et præstantissimam doctrinam sibi non intel-
lectam temere profitentur, summo generis humani detri-
mento et incommodo. His gradibus eunt in requiem sem-
piternam Magnates illi, qui nullo medicorum delectu
facto, Iudæos, Chymisticos, agyrtas, ignaros et ignavos
Circulatores assumunt pro medicis legitimis, Dogmaticis,
in veterum doctrinâ, longò usu et multorum annorum
decursu exercitatissimis. Sed frustra queror : Væ victis,
væ miseris, væ principibus, ut et omnibus aliis, qui ali-
enis pedibus ambulant, alienis vident oculis, et corde suo
non sapiunt. Vive, Vale, Vir Cl. et me, quod facis, amare perge.

Parisiis 29. Sept. 1669.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Reiner von Neuhaus, le 29 septembre 1669. Note t

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1507&cln=t

(Consulté le 18.01.2020)

Licence Creative Commons