À Samuel Sorbière, le 1er décembre 1646, note t.
Transcription

BnF ms latin 10352‑I, fo 88 ro

utrumque, bonisque tuis rebus factum sit, ne posthac illius sit
pœnitentiæ locus. Junonem tuam si Jupiter ei fueris, quam possum
officiosissimè saluto. Quod in ea urbe sedem posueris et in ea
senescere decreveris in qua vivit lucidissimum illud eruditorum
jubar Cl. Salmasius, plurimùm lætor : hoc enim fecisse Te
video ad exemplum divini Platonis, qui Athenas ideo cæteris
Græciæ urbibus anteponebat, quod inibi viveret Socrates, omnium
bonorum optimus, omnium philosophorum sapientissimus. Ô
beatas urbes quæ tales alunt viros ! Sic compositis rebus tuis liberum erit
inter nos commercium literarum per Bibliop. Petitum mihi
amicissimum viduæ Camusatæ generum, Elzeviriis vestris conjunc-
tissimum, et cujus fidei nihil est quod non committam.

A D<omi>no Valæo nihil quidquam requiro : hoc unum anxiè scire
velim, an superiore anno epistolam meam et librum acceperit,
quos ei miseram, commiseramque D. Hackio, Bibliop. ut ei redde-
rentur. Erant Opera Riolani P. Lutetiæ [ed]ita, nî fallor. Bartoli-
num qui abijt in Daniam Deus conducat, ne infeliciter naviget
in mari Balthico, faciatque in portu naufragium qui tot maria
præternavigavit, et tot Scyllas totque Charybdes evasit à septennio.
Regium opus Spigelij Blaviani vidi, idque hîc habeo. Librum
D. Hobbij de Cive antehac vidi et probavi, præsertim ubi
liberè loquitur : audiveram illum in Physicis totum insuadere,
quæ an aliquando prodibunt, incertus sum. Hominem de facie
non novi, efficiam posthac per P. Mersennum mihi amicissimum,
ut ei innotescam. Hofmanni nostri librum de medicamentis Officinalibus
ecce ad Te mitto per Petitum : pretium nullum habet, præter meritum
auctoris […] et animum offerentis atque donantis : et hoc ut
patiaris, rogo Te : alia ejusdem Auctoris hîc excuduntur Opuscula,
quos denuo ad Te mittam, ubi eorum editio ad finem deducta
fuerit. Clarissimi viri Ren. Moreau effigiem deprehendes sub
i. folio Hofmanni. Naudæi nullam unquam vidi præter
quondam Italicam, quæ ineptissima est : et quâ boni, tanti viri

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Samuel Sorbière, le 1er décembre 1646, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1513&cln=t

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons