Autres écrits : Thomas Diafoirus (1673) et sa thèse (1670), note t.
Transcription

Sanguinem perpetuo in orbem agi, e Cava ascendente in dextrum Cordis specum delabi, inde egressum in universam pulmonis substantiam excurrere, hinc per venosam arteriam ad lævum Cordis sinum iter reflectere, unde in Aortam reliquasque arterias, ut ab his in venas trudatur, in Cor jugi circuitu recursurus, suave est Harvæi somniantis, aut certe ingeniose ludentis commentum, nulla oculorum fide commendatum (quis enim operantem vidit Naturam ?) nullis certis experimentis, nullo rationum pondere stabilitum. Nam quod venæ inferiores, vinculo sanguinis fundendi causa injecto, præter morem tumeant, facit allata membro vis, dolorique comes constrictio, non qui in illis restitit interceptus sanguis. Et aperta majori arteria, totus quidem etiam e venis excidit sanguis, quod per hiantia coeuntium passim venarum et arteriarum oscula transfusus, vel suo pondere, vel spirituum, vel Naturæ vacuum omni corpore locum exhorrescentis impulsu excidat. Nihilo plus habent firmamenti quæ occurrunt in venis Valvulæ, quibus veluti per substratos dispositosque gradus sanguinem scandere, tum ne subito deorsum ruat, sufflaminari predicant.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Thomas Diafoirus (1673) et sa thèse (1670), note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8009&cln=t

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons