Autres écrits : Une thèse quodlibétaire de Guy Patin : « L’homme n’est que maladie » (1643), note t.
Transcription

In semine, e quo partes solidæ fiunt, et in sanguine menstruo, quo constant alunturque carnosæ, suas habent radices tam multa quibus conflictamur incommoda, latentque morborum et mortis germina, quæ et paria his ex quibus orta sunt, faciunt, et cito cum corpore adolescunt. In illo viget repugnantia primordiorum, quæ ut vivendi causæ sunt, ita et viæ mortis ; nec minus morborum elementa, quam corporum ; ac licet in permistionem quodammodo paria venerint, brevi tamen, impari prælio sese vehementer exagitant ; et dum in nos intus forisque sæviunt ; sanitatem quam fecere subvertunt : adeo insita est ex contrariis origo. Est et a semine insitus calor, qui eadem manu nos fovet ac conficit ; et quia salutarem humorem sua efficientia furtim, sed avidius carpit, ipsum quoque se perimit : ita ut qui author est vitæ, idem sit et necis. Sanguis maternus, in quo et aliquod semper elementum regnat, dum corporis nostri partes alit, eas quoque suis vitiis imbuit : et quamquam ea levius quam semen in corpus inserat, maternos tamen affectus sæpius referimus quam paternos : fere enim parentum in natos abeunt cum semine mores et morbi, vix ullis deinceps machinis abigendi ; et quæ conditio est seminis, non raro plus reddit quam acceperit. Hinc fatui fatuos generant, et qui vexantur arthritide, calculo, phthisi, epilepsia, elephantiasi, syphilide, liberos edunt adeo similibus injuriis obnoxios, ut prius in sui perniciem experiantur mala, quam eorum possideant bona. Hæc sunt Medicorum opprobria, hi affectus, in quos temporis non est præscriptio. Ad eorum censum ne referas pueris et mulieribus familiares papulas, Hippocrati et Galeno indictas et incognitas, non ab ulla sanguinis menstrui portione, non a maligna aëris qualitate, nulloque cæli aut aëris vitio in humanam gentem sæviente vel propagato, sed ab insigni humorum putredine ortas, quæ licet sese tantum prodant in cute, quam vel describunt maculis, vel in pustulas attollunt ; nihilominus in alto malum est, et in visceribus sedet. Ab iis non sunt immunes quibus e resecto umbilico copiosus sanguis effluxit, sed potius quibus primo vitæ biennio pulticulæ usus substractus. Præcipua curationis spes posita est in phlebotomia, quæ vel ineunte morbo, etiam in lactentibus, imo et in tenellula ætate, bimestribus, trimestribusque, vel post eruptionem (quam si difficilis fuerit, apprime juvabit egelidæ aquæ balneum) cito, tuto et intrepide administrata fert omne punctum. Frustra propinaveris lapidem bezoardicum, tam artis quam artificis scandalum : frustra stillatitias illas aquas de ulmaria et carduo benedicto, de quibus quæ dicuntur, nugæ sunt, verbaque inania ; frustra decoctum lentium, vel hidrotica ; frustra et famosas illas confectiones de cocco baphico, et hyacintho, non tam ad valetudinem repertas, quam excogitatas ad pompam (quasi Medicina artium præstantissima, alieno et fucato illo splendore indigeret) nullo nomine cardiacas, titulo quidem speciosas, sed effectu inanes, quæque ad morborum curationem non magis valent, quam nænia præficæ ad excitandos mortuos. In hoc sensu aurum repono, nulla alia qualitate cardiacum, quam quod mentem exhilaret.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Une thèse quodlibétaire de Guy Patin : « L’homme n’est que maladie » (1643), note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8038&cln=t

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons