Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 12, note t.
Transcription

Ms BIU Santé 2007, fo 243 vo.

facilis quâ utitur ratiocinatio, distinctus et articulatus
quo utitur sermo, expeditúsq. et naturalis omnium suarum
functionum obeundarum modus, apertè designant rectricem
ejus facultatem vapore aut maligno humore + à visceribus/ sursum as-/cendente potiùs præ-
peditam esse, quàm ab ullo humore alio capiti impacto, et
qui melancholicum παθος et ιδιοπαθικον phantasma
in ipso cerebro committat. Adde quod, tetra illa illuvies, quam
per nuper alvum lenioribus etiam pharmacis irritatam
nuper dejecit, totius mali causam ab intemperatis et
malè moratis visceribus repetendam esse satis superque
testatur, unde infero sympathicum hactenus fuisse
hoc symptoma, quod unum ut credam et hæc cetera
faciunt, quod dilucida utplurimum eáq. longiora habeat
intervalla, quæ si protopathicus esset affectus, aut
nulla essent, aut saltem breviora et contractiora
evaderent. Admonet tamen, (et revera non parum metuo,)
minatúrq. perseverans insanam melancholicum illud desipientis aberrantis phan-
tasiæ deliramentum, nisi maturè eatur obviam, in
procinctu esse deuteropathicam melancholiam, diu-
turnitate patiendi continuáq. malorum serie, cerebro
vitium ac labem contrahente. Quamobrem ut impendens
cerebro periculum avertatur, et ut tandem aliquando
omnis revertendi occasio morbo præcludatur, hæc nobiliss.
viro sedulò ac diligenter in posterum sunt observanda.
Imprimis victus rationem observet refrig. et humect.
qualis antea ex arte fuit à te præscripta : si
torpeat alvus, sollicitetur enematis vel catharticis
blandioribus : ab omni affectu quantum in eo erit, sibi caveat,
etc. Quod ad præsidia attinet, alia i[…]um universum corpus, atq.
adeo focum morbi respiciunt : alia v. suscipientem
partem. Ratione totius corporis viscerúmq. nutritiorum,
crebra enemata conveniunt etc.
omne ferent punctum,/ enemata,/ cacochymiam/ punctum venæ/ sectio, purgatio,/ balneum et/ v Venæ sectio non tamen utilis,
sed etiam necessaria, ex utroq. cubito, partitis vicibus, et
pro virium modulo celebranda, ad retundendum
efferi humoris impetum, et extinguendum cæcum
illud quod intus delitescit viscerum incendium : quod
ubi fieri curaveris, ad catharsin devenies, quam ut ut faci-
liùs, tutiúsq. ac citiùs ei opem ferat, per octo dies
continuos adhiberi curabis ex cassia et senâ in decocto

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 12, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8142&cln=t

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons