Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 20
Transcription

Ms BIU Santé 2007, fo 253 vo.

ut omnes norunt cerebrum, a quo nervi omnes scaturiunt sensus, et
motus delatores : pars igitur sinistra, non altera male habet :
in qua sensu omnino illæso motus tantùm depravatur. Non solam
autem facultatem per nervos in musculos influere, sed cum facultate
spiritus ratum est apud medicos iampridem. Spiritus igitur dicam,
depravatos, qui tam depravatè movent. Idq. potissimum exinde
conijciendum est, quòd multis horis mane, aut alias jeiunus, interdum
semidiem ita pacatè se habeat facies ad lævam, ut non nisi integra
valetudine frui ne quisquam sibi aliter persuadeat. Mox leni præ-
eunte procatartica causa ; veluti cùm arduis negotijs tam in scribendo,
quàm computando incumbit, vel cum edendi cupido eum mandere
cogit, vel diutius loquendi se offert occasio, tunc primùm dato
quasi signo motillare incipiet auræ illius depravatio, quæ difformem
et indecoram excitat motionem. Congeri igitur subinde subtilem
hunc humorem, qui flatus innaturales pariat, ideóq. spiritus
nativos interturbet conijcere opportet. Qui quidem flatus disparentes
partem legitimis spiritibus movendam relinquunt, donec rursum re-
vertantur. At unde flatus tam petulantes ? Quidam a liene
flatuum, et pravorum spirituum officina oriri sursumq.
κατιξιν evehi
dicent : alij a cerebro excrementosa pituitæ fonte per cranij et
faciei ossium foramina nervos progredientes advehere affirmabunt
Alij rursum a partis solius affectæ prava dispositione et congerie
causari illos arguent. Contrectato diligenter utroque hypo-
chondrio, lenia, molliaque et omni ex parte bene se habere hæc ferè
deprehendi : si obscure sinistrum reniti excipiatur, quod levis est
momenti. Etenim vastis, et induratis lienibus multos videre
licet, et borborismis divexatos, quibus tamen nihil tale accidat : sed
horum facies etsi lividior, in genuino tamen motu conquiescit.
Caput, quod antequam hic affectus invasisset diuturnis insignibus
doloribus affligebatur, cùm quieverit, in huncq. desierit, videtur

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 20. Note t

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8150&cln=t

(Consulté le 21.09.2020)

Licence Creative Commons