consortio nunquam nisi doctior recesserim, quodque
Parenti meo intimus fuerit amicus. Cui etiam adnu-
mero Hermannum Conringium Helstadiensem, Phœ-
nicem Germaniæ vulgò nuncupatum. Illustre Bartholi-
norum nomen cuique medicinam amanti notum est,
mihi verò gloriari liceat quod parentem et filium sæpè
fuerim amplexus, et utriusque in amicorum censu nu-
merer. Lucas Schrockius Augustanus honorifica qua-
libet commendatione dignus, affinis sui doctissimi Io.
Georg. Velschij, atque illius inter primores amicos
meos numerati, famam egregiè tuetur. Melch. Sebi-
zium et Io. Kupperum, Argentoratenses Medicos,
maximæ olim famæ, quòd pro amicis habuerim, valde
mihi gratulor. Ille centesimo fermè ætatis anno, latinè,
græcè, gallicè, italicè, et germanicè, me alloqui
dignatus est : Hic vicinorum Principum ferè
omnium erat archiater. Claritati paterni nominis egregiè res-
pondet Io. Albertus Sebizius, cujus collegas cl. Marc.
Mappum et Georg. Francum juxta regulas artis bene
perpensas medicinam exercere mihi perspectum est.
… Horstius, Sebast. Schefferus, et Io. Petrus Faber,
Æsculapij nomen artis medendi peritia sunt adepti,
hic Hailbrunæ, illi Francofurti, omnes mihi multis
nominibus chari. Fato functum audiui celeberrimum
Guernerum Rolfinckium, in academia Ienensi Profes-
sorem : Medicinam ille callebat ad unguem, recondi-
tiora ejus axiomata liberalissimè profundens, quæ
tamen minori chymiæ vsui conjuncta esse voluissem :
Parcant ejus Manes meæ huic opinioni. Archiater