De Christiaen Utenbogard, le 21 août 1656, note t.
Transcription

Collège de France, ms Montaiglon, page 186 (non disponible en ligne).

mis animùm inspiret mascùlùm, qùo tùrbones istos frenis et
catenis coërceant, rogamùs. Paùcis abhinc hebdomadibùs
in Synodo Zùgdhollandica statùtùm, ùt omnes qui hinc veniùnt
proponentes, priùsquam ad concionandùm admittantur,
acerrimè examinentur, nùm novitates nostrorùm in sinù foveant :
si fovent, repùdiandos sanxierùnt aùctoritate ordinum Hollandiæ, quibùs
honos et gloria pro istâ resolùtione æternùm debetur : ipsisq;, quia,
ne novùs papatùs ùlteriùs gliscat, vigilantissimi sùnt, Venetæ
reip. perpetuitatem, exopto.

Tertiùm Disputationum Theol. tomùm se sub prælo habere mihi typographos dixit,
sed non nisi proximo vere finiendùm : quartùmq; et deinde 5. sùbsecùtùrùm.
Incomparabilis vestri Salmasij epistolas Leydæ in 4o excùdi intelligo, et penè
ad ùmbilicùm perdùctam editionem. Freitagij Orationem cùm heic invenire nequive-
rim, Groningâ eam petij (sicùt 22. Jùlij ad te scripsi) sed responderùnt mihi Cl.
D.D. professores, non prostare amplius illam Orationem : qùapropter et præteritâ
hebdomadâ cùm Amsteldami essem, eam diligenter quæsivi, sed non inveni. Cùm
aùtem à Cl. D. Schokio illam Orationem peterem ; petij simùl, ùt si quid sùarùm
lùcùbrationùm te (qùem τον υπερμεγιστον, et sùbinde τον πανυ D. Patinùm
meùm nominare consùevit) dignùm haberet, mihi quam oxyssimè transmitteret,
quoniam brevi fascicùlùs tibi destinatùs Cl. D. Lindano mittendus erat. Misit itaq;
qùæ ad manùm erant, quasdam suas Disputationes, Orationes et de Scepticismo
librùm
, ùnà cùm Cl. D. Maresij Theologi Galli responsione ad maledicam Theolo-
giam natùralem reformatam
scilicet # unà cùm/ inclusa/ huic epi-/ stola. Schokiùs hic popùlaris et in vicinia
mea natùs et nùtritùs ; olim discipùlùs, amicùs intimùs et à secretis, imò satelles
Ismaëlis nostri, solitùs jùrare in verba magistri, nefariùm hominem contra qùos-
vis vel propriæ existimationis jacturâ sæpissimè defendens ; qùi fervor improvidæ
juventùtis erat. Tandem cùm instinctù præceptoris contra Cartesij philosophiam
scripsisset, librùmq; illùm Groningâ Ultrajectùm ad præceptorem misisset imprimen-
dùm, præceptorq; ei Schokij nomen (inscio, imò invito Schokio) præfixisset, titùlùmq;
libro fecisset Admiranda methodus Philosophiæ Cartesianæ, mùltaq; passim sce-
lerata manù
addidisset, nempe de impietate imò Atheismo Cartesij Athei, cùm
Vanino comparati, et pro vago Caïno depicti : Cartesiùs atrocissimis hisce calom-
nijs commotus, ap Groninganùm Magistratùm de intolerabili injùriâ questùs
est. Schokiùs videns se per præceptorem in sùmmùm discrimen addùctùm, tandem
quasi è gravi lethargo excitatùs, de propria existimatione sollicitus, impiùm
præceptorem deserere coactus fùit : qui præceptor 21. Jan. 1645 inter alia hæc ad
Schokium scribit (egregiùm sanè facinùs !)

“ Ante hac ad te scripsi, et consiliùm sùggesti : non dubito qùin scriptio illa jam reddita
“ sit. Inter cetera consùlùi, ni fallor, ùt Quæsitores tùos ableges ad testimoniùm
“ tùùm, quod traditùm fùit senatùi Ultrajectino, et sùb manibùs ejùsdem etiamnùm
“ asservatùr. Non poteris tecùm et cùm testimonio tùo, nec et mecùm committi, si
“ ex rei veritate nihil aliud respondeas, quam nùnc scripto testimonio tùo declarasti.
“ Sùmma huc redit : Te ex te consilium cepisse et statuisse ; teq; opus illud quod ad
“ materiam, formam, methodùm, stylum, inchoasse, absolvisse ; chartas et sc<h>edas
“ à me tibi nùllas suppeditatas, aùt sùbmissas, nec ùllam vel minimam pagel-
“ lam præformatam, quam tù describendo tùam feceris. Nam semper hoc falsùm præ-
“ supponunt, aùt ex malitiâ præsupponere volunt, te scil. jùniorem, tantùm
“ tùo ingenio et stùdio non posse (quia scil. de sùo ingenio hoc sperare non aùsint) itaq; alien-
“ nâ vitùlâ tibi arandùm. Quod si quærat, an ego consciùs fùerim illius consilij,
“ scriptionis et editionis ? respondendùm est, Sic opinor : quia Ultrajecti promiscùè

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Christiaen Utenbogard, le 21 août 1656, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9065&cln=t

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons