De François Rassyne, le 27 décembre 1656, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 331 vo.

postridie accessit punctorius lateris dolor, sputum cruentum,
vera pleuritis assidentibus soli medico stibialistæ supra
communem captum philosophanti hepatitis credita est. Secta
proinde basilica e directo cessavit quidem dolor, non desiit
tamen anaphorica mulier sanguinem sincerum et floridum
tussiendo reijcere. In hocce morbi statu ægrotans aliquot
exegit dies, quicquid adhiberetur auxilij quod totum in
pharmaceuticis nescio quibus ponebatur. Sputum postea sanie
permixtum erat, frequens manebat tussis, gravis existebat
præfocatio oppressio. Et cum sub initio dolor in latere dextro percipieretur,
e contra tunc temporis major in sinistro aderat præfocationis
sensus. Turgidula demum evasit facies, totusque corporis
habitus, veram dixisses leucophlegmatiam, exhibebatur alternis
diebus infusum sennæ cum sale prunellæ et manna, aquosæ
sequebantur dejectiones, sed augescentibus continuo symptomatis
brevi tempore occubuit, 16o nimirum morbi die.

Quicquid hactenus dixerim : quotidie mihi renuntiabatur, quæ
vero dicturus sum, vidi his oculis.

Aperto cadavere, quo me traxerant mulieris defunctæ
necessarij vel invito medico ordinarrio qui præsens aderat. In
abdominis spatio inventa aqua pellucida ad pintam
Parisiensem, præsertim circa lienem, qui tamen optime constitutes
apparuit, nec minus constitutum jecur complexionem
habens firmam nullo tumore, nulla duritie, nulla diaphtora
intus aut extus inæqualem. Valde anxius erat medicus
qui prius tumidum, aquisve inebriatum, lienem splenem
omnimodamque jecinoris corruptelam visum iri prædicabat.
Immisso statim in sinistram thoracis partem scalpello erumpit
magna vis serosi humoris loturæ carnium similis. flaccidus
in eadem parte pulmo, in dextra autem ille cum inferioribus
costis connexus erat, e rubro quidem livescens, ac veluti
de cælo tactus, quem dum chirurgus de pleura divellere
tentaret, copia puris albicantis prodiit. Cor in suo pericardio

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De François Rassyne, le 27 décembre 1656, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9067&cln=t

(Consulté le 20/04/2024)

Licence Creative Commons