De Reiner von Neuhaus, le 1er août 1669, note t.
Transcription

Neuhaus, Centuria vii, Epistola xxxiv (pages 196).

tali præsertim tempore, indigent, cum plane ver-
sentur inter ignotos. Morum et Consuetudinis
prorsus ignari ; totiusque cœli et populorum, apud
quos aliam auram imbibunt, alium succum et in-
dolem assumunt. Libenter, scio, manum illi por-
rexisses, in conciliandis talibus amicis, qui hujus-
modi artes et studia promovent. Plurimum enim
refert, quos Patronos et arbitros habeas in tali viâ et
itinere. Præstitit illi quoque fidem et sacra Clarissi-
mus Dominus Romphius. Tibi Familiaritate et
literis conjucntissimus. Qui apud nostrates Famâ
et existimatione sui nominis egregiè audit. Cum
verò Bella apud vos tunc gliscerent, et peregrini in
metu corporis et Fortunarum, meus quoque,
rellictis Parisiis, visaque Galliæ tantum prima par-
te, properè domum rediit. Adeo, ut fuerit illi in-
terclusa omnis occasio felicius Te fruendi. Hoc
absente, literæ datæ ad hospitium, et Tibi quoque
inscriptæ. Periere miseri fætus inter manus alienas.
Quo seriò dolui, quia omnes meas Gratias illis
credideram. Nova nunc accidit opportunitas ad
Te scribendi. Idque per Cognatum intimum,
D. Henricum Picart, qui multa peregrinatione, et
usu Cœli Gallici, totus factus indigena vester.
Quo nec decentiorem moribus, nec disertiorem
linguâ illic fecisset Lucina ipsa. Adeo isti homini
nativum sit cuncta agere et callere, ut non alter
Proteus illa omnia melius ac doctius. Bella tamen
illa, de quibus dicebam, Laus Deo, brevi defævie-
runt.
Rege Ludovico in meliores euntes partes. h. e.
in læta pacis Auspicia. Quibus nunc Europæus hic
orbis totus tranquillus. Tanquam Iani Templo
clauso, sub novo Augusto. Utinam ! Fascibus istis
strictæ secures postliminio non iterum emineant.
In illo orbe nunc Gradivus iste se exerceat, in
quem feliciter transiit. Ubi istis Defensoribus ani-
misque

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Reiner von Neuhaus, le 1er août 1669, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9087&cln=t

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons