À Johannes Antonides Vander Linden, le 9 février 1657
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 53 vo.

Præterea, in nova illa editione omnium operum Fernelij, quæ
nuper in 4. prodijt Ultrajecti, alius quoq. error ibidem legitur de
Fernelij ætate : qui natus est anno Christi 1506. non v. ut illic
legitur 1485. Quod sic probo : Epitaphium Fernelij, quod publicè
prostat in templo B. Iacobi de Macello, hîc vicino, suæ sepulturæ loco,
sic habet literis majorib. aureis : Obijt anno ætatis LII. anno Chr.
1558. non v. 57. ut in ejus vita legitur. Præterea : Memini me
legisse in Tabulis publicis nostræ Facultatis, quas penes me habui
per biennium integrum mei Decanatus, Fernelium obijsse, 26. Aprilis
anni 1558. ætatis suæ 52. Quis rogo, ætatem illum meliùs scire
potuit velipso genero Fernelij, qui Epitaphium posuit ? ^ et quodnam mendacio pretium ? vel ipso
Decano Scholæ nostræ, qui publicas illas tabulas nostras habebat
in manibus, et qui eodem tempore, imò ipsissima hebdomada tanti Viri
obitum observavit annunciavit, et propria manu exscripsit in nostris Commentarijs,
tanquam rem insignem, et peculiari observatione dignissimam ? ⊕

Verùm dices : quid hæc ad me, mi Guido, de ortu Fernelij et
Salmasij, qui ambo fuerunt viri eximij. Fateor quidem, non magis
ad Te istud pertinere, quàm ad universam Remp. medicam : te tamen de utroq.
monere volui, ut alios moneas si possis : et ut Tibi otioli mei ratio
aliquatenus pateat, cujus tamen, ex veteri formula, nemo tenetur
rationem reddere : Vale hæc tamen Tibi exaravi, abditus in Musæo meo,
dum multi per urbem personati larvatique grassantur, et dum
solennia insanientes festum Fatuorum celebrunt, ad veterum
Bacchanalibus vix dissimile. ^ Vale ergo, ignosce, et me ama.

Tuus ex animo Guido Patin.

Die Veneris, 9. Febr. 1657.

Adde quod penes me habeo alteram vitam Io. Fernelij MS. et
quæ nondum hactenus typis mandata fuit, à Iac. Capel, ejusdem
temporis Med. Paris. conscriptam, quæ de ejus ætate idem recenset, Fernelium
nempe, adhuc immaturum senem, anno æt. 52. 2 vitam 1 cum morte
commutasse : Ille a. scriptor Fernelium videbat, atque novebat. Ergo, etc.

^ A Te quoq. scire velim quis sit ille Lud. de Beaufort, Parisinus,
Medicinæ Doctor, qui nuper apud vos edidit Cosmopœam divinam, etc.
quam D. Golio, Acad. vestræ Rectori dicavit : an Ille Leidæ moretur,
quid illic agat, an doceat vel faciat Medicinam ? an senex sit, etc.

Papa Romanus non obijt : tota belli moles proximo vere ruitura dicitur
in Italiam, et Rex îpse noster usque ad Allobroges iturus dicitur, ad procurandam
et au vim toti exercitui illuc transituro.

Hodie mane hîc obijt Ducessa de Mercœur, ann. æt. 21.
Ante xv. dies pepererat : ante biduum incidebat in paralysim
cruris dextri : tandem facto ex sanguine sanguinis impetu multo ad cerebrum confertim
translato, apoplectica facta est ; ei statim provexerunt vinum
suum ex stibio emeticum duo ex Aula medicastri : post quinque
horas expiravit tam à morbi vehementia, quàm à medicamenti
malignitate. Erat ex sorore, quæ hîc quoque à duob. mensibus

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 9 février 1657. Note u

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1108&cln=u

(Consulté le 10.04.2021)

Licence Creative Commons