À Adolf Vorst, le 3 janvier 1662
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 135 ro.

obtinuerit, vix habeo quod ad tTe scribam, quia totum hoc negotium obscurum est,
et adhuc perambulans in tenebris, à quatuor mensibus multa de illo dicta sunt,
sed penè nulla peracta : hactenus in Carcere servatus fuit, et adhuc servatur :
fuit enim à 4. diebus dumtaxat in hanc Urbem deductus : sed quid in posterum
illi fiet, nemo adhuc novit : idcirco totam hanc rem repono inter τα κρυφια,
et arcana imperij, in quæ frustra inquiras, neq. enim ideo assequare, etc. Multi
tanquam furi publico et perniciosissimo peculatori crucem minantur, et
patibulum promittunt : Ego certè de eventu dubito, et certas penè causas habeo
meæ dubitationis. Cor Regis in manu Dei est. De bello Hispanico nihil nobis
metuendum videtur, cùm videatur penè confectum et pacatum istud dissidium,
Anglici Legati culpâ commissum. Hîc habemus Reginam Matrem Annam
Austriacam, publicæ pacis cupidi servandæ cupidissimam, et tutandæ
familiæ Austriacæ studiosissimam, ideòq. mihi facilè in animum induco nullum
posthac nobis bellum cum Hispanis futurum per illius ejus prudentiam quamdiu
superstes esse poterit, nisi quid Hispano Regi humanitus contingat, tunc
enim à nobis seriò agi posset
poterit de repetundis, i. de Catalania, Ducatu
Mediolanensi
, Flandria, et alijs ditionibus quæ olim nostræ fuerunt, aut
saltem à nostris partibus steterunt. Nisi tot tributis gravatam haberemus
nostram Galliam, revera Rex noster pecuniosissimus, feliciter posset
bellum gerere, sed optandum est ut Rex noster Regni sui afflictissimi visceribus potiùs
consulat, quàm ut cogitet de propagandis Galliæ suæ finibus. Fiat fiat. Scio
jamdudum et apprime novi, et mecum pleriq. omnes, miras esse Austriacorum
artes, et summam eorum calliditatem in turbandis rebus publicis : nec
meliores esse puto Loiolitas istos, Simones deterrimos et bipedum nequissimos, qui
religionis obtentu cælum terræ miscent et omnia turbant : spero tamen futurum
ut nostri Deus misereatur, et tot ærumnis publicis à bello ortis finem imponat.
Verùm de tam difficili et intricato negotio, plura aliàs. Interea verò Vir Cl.
rogo Te, des veniam si in hac Epistola describenda utar aliena manu,
adhuc enim languent vires meæ : apprimè nosti quàm sit verum illud quod olim
dicere solebat M
maximus quidam vir è nostris, Simon Pietreus, vir summus
et supra omnes titulos summo suo merito positus, Medicus Parisiensis ac
Professor Regius, nervosum genus dificillissimè restituitur : sed in patientia possidebo
animam meam donec transeat isth isthæc imbecillitas
, omnesq. vires recurrant.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Adolf Vorst, le 3 janvier 1662. Note u

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1205&cln=u

(Consulté le 12.11.2019)

Licence Creative Commons