À Thomas Bartholin, le 29 novembre 1662, note u.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 119 ro.

Necesse est hæreses esse, ut probentur boni et periti.

Novæ editioni Œconomiæ Hippocratis Anutij Foesij nullam puto factam esse accessionem[ :]
laudo tamen Typographos illos Genevenses, quod operam suam collocarint in Hippo-
crate Foesij,
et ejus Œconomia recudendis, dum alij planè inepti, soliq. lucro
addicti, pessimi commatis et damnatæ lectionis libros reparant atque renovant,
summo studiosorum Artis nostræ detrimento, quales sunt libri Paracelsi,
Van-Helmont, Glauberi, Quercetani,
et similium impostorum, qui
prætextu renovatæ Medicinæ, et fumis suis, si Dijs placet illustratæ, Arti nostræ
sacrosanctæ, larvam pro facie, tenebras pro luce, pro veritate imposturas,
fraudes et infinita mendacia, Philiatris nostris, et orbi literato supposue-
runt, et obtruserunt. De tuis Centurijs quas habes in animo, perficiendis, posthac cogitabo :
otio mihi tamen ad hoc opus est paulò liberiore. Epistolas tuas Medicales quando-
nam videbimus ? Gaudeo Tibi probari relationem tuam meam, et historiam de
affectu dysenterico nobilis vestri popularis, Domini Flescheri, qui singulari Dei
beneficio, à tam atroci lue morbo feliciter liberatus est, sanguinis missione sæpius
repetita, diæta refrigerante, manu medica Phœbiq. potentibus herbis,
i. blanda purgatione, ex medulla siliquæ Ægyptiæ, paucis folijs Orientalibus,
pauco rheo, vel confectione universali, cum syrupo de cichorio compos. cum rheo ; quem
Io. Duretus, Lud Filius, vir maximus, et valdè docti patris docta proles,
eleganter, more suo, vocabat Rhabarbarum castratum. De illa narratione
mea quam antehac accepisti, de dicto affectu D. Flescheri, potes Tibi Observationem
conficere, tuis historijs rarioribus posthac inserendam edendis, si volueris,
inserendam. Morbus iste dysentericus hoc anno fuit apud nos planè popularis :
cujus causa referi posset in horæorum fructuum copiam, quæ per universam Galliam
maxima fuit à Majo mense usq. ad Novembrem. Utinam tandem per Te,
operáq. tua feliciter habeamus Corn. Celsum optimi viri Io. Rhodij :
ut et ejus Vegetium : quib. laborib. exantlandis, Deum Opt. Maximum
precor, ut Tibi vires idoneas et otium concedat. Nuper ad nos pervenit Homo
Cartesij,
cum quo nihil habui commercij : nec enim mihi superest satis temporis
ad examinandas tot novitates, ne dicam vanitates, quib. in dies à tam mul-
tis vel otiosis et malè moratis, vel novarium rerum stulta et inepta
cupidine peritis hominibus Antiquorum doctrina inutiliter, infeliciter et miserè vellicatur. Supra modum
Novatores isti se fatigant in fingendis sibi morbis monstris quæ postea debellent,
sed conatus isti nullum adhuc fructum protulerunt : et adhuc firmiter stat
veneranda Antiquitas, etiam invitis tot malevolis. Malo tenere et intelligere Aphorismos
Hipp. ejusdem Prognosticum, et Coacas
 ; ut et libros Galeni de usu partium, de locis affectis, et divinam
ejusdem Methodum,
^ quâ morbi penè omnes feli-/citer profligantur et/ [sæ]pe debellantur ; quàm possidere omnia secreta et κρατισοχειρουργηματα Para-
celsi, Vanhelmontij
et alium Novatorum, nebulonum, fumivendorum, Chymistarum, etc.
Dominos fratres tuos saluto, ut et D. Sim. Paulli, nostri Riolani olim discipulum ; et alios amicos. Tu v. Vir Cl. vive, vale,
et nos amare perge. Parisijs, 29. Nov. 1662. Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, le 29 novembre 1662, note u.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1254&cln=u

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons