À Johann Daniel Horst, le 8 mars 1663
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 140 ro.

olim vidise et novisse quendam juvenem Medicum Hamburgensem, dictum
Christianum Buncken, qui hîc vixit unus ex Auditorib. meis ante annos
xv. Factus est Doctor, et postea docuit Medicinam in Germania, ubi postea
mortuus est : de re una ideo ad Te scribo ; Edidit ille Disputationem aliquam
publicam, de qua ipse ad me scripserat, miserátque, sed eam numquam
accepi : dic quæso, quis modus ejus videndæ aut recuperandæ ? Nónne
vænales prostant apud vos ejusmodi Disputationes vel Theses publicæ,
Medicæ aut Philosophicæ ex varijs Academijs vestræ Germaniæ, in 4. Si quæ
occurrant, emas mihi quæso, sive fuerintAltorphinæ, Vittebergenses, Lipsiacæ,
Marpurgenses, Tubingenses, Ienenses, Helmstadienses, Argentoratenses aut Basilienses,
aut quo-
libet alio loco editæ, modo fuerint curiosæ, vel eruditæ. Earum pretium
quale jusseris, Ego statim refundam magno animo : et idque præsentib. nummis,
quos Tibi satisfaciet repræsentabit Amicus noster Seb. Svitzerus : et pro laboris tui præmio,
quater impensas à Te factas, quidquid ex Gallia nostra volueris, librorum
aut aliarum mercium, Tibi polliceor, et offero. Possunt isthæc interdum
occurrere, vel apud Bibliopolas, vel post obitum alicujus Doctoris,
quem in auctione publica ejus libri distrahentur : de qua re ut cogites,
quotiescumque sese dabit occasio, etiam atque etiam rogo. Ex ejusmodi
Thesibus habeo Decades 7. editas Basileæ, apud Genathium : alias quoque habeo
Thomæ Erasti, viri maximi, qui scripsit in Paracelsum : ut et Scherbij, Hof-
manni, Conringij, Sebizij,
et aliorum eruditorum : sed scio multas alias esse
privatas mihiq. invisas, quas utinam habere possim : ex magno turba numero melio-
res seligam, eásq. in usus meos seponam : alijs etiam deterioris notæ, si quæ
sint, utar vel abuntur nec me gravabunt qualescumque sint. Vide igitur, vir præstantissime,
et ac de tanto beneficio mihi conferendo, seriò cogita, pro quo in æternum me
Tibi devinctum habebis. ^ Vale, et me ama. Parisijs, 8. Martij, 1663.

Tuus ut suus, tuus ex animo Guido Patin.

^ Non hîc amplius agitur de bello in Italia gerendo, contra Papam, quod
nullum futurum esse dicitur : sed agitur contra Publicanorum gentem, et alios
fures publicos, regij ærarij sanguisugas atque deprædatores, qui Galliam
nostram Richelianis ac Mazarinicis temproibus miserè ac turpiter, pessimis
nostris rebus, expilarunt. Vale, etc.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 8 mars 1663. Note u

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1265&cln=u

(Consulté le 25.09.2022)

Licence Creative Commons