À Christiaen Utenbogard, le 21 décembre 1663
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 155 ro.

Atticum, de Varrone, togatorum Romanorum doctissimo, Mundus is :
mihi enim videtur omnia scire, omnia nosse, omnia tenere : utinam vir tantus diu vivat
et valeat ; eum idcirco nomine meo salutes velim, moneásque ut hîc mittat
Filium suum circa finem Martij, vere novo, ut Urbem nostram quasi
parum Orbem, aut saltem quasi Orbis Epitomem, videat, lustret, inspiciat ;
amicè illum excipiam, et opipare habebo fovebóque, et hîc apud nos hære-
bit quamdiu volet, per sex menses, per annum, si voluerit, et absque ullis
sumptibus : sunt nobis mitia poma, castandæ molles, etc. dona laboratæ
Cereris, nec munera Bacchi, nobis deerunt, nec alia ad vitam requisita.
Regem nostrum totámq. aulam florentissimam videbit : Senatum nostrum,
et alios Urbis ordines, imò ejus decora et ornamenta singula vidisse num-
quam dolebit : cogita ergo de illo monendo. D. Ioncquet est amicus meus,
et ejus ope spero me aliquid habiturum ex horto illo regio, cujus curam
sibi demandatam habet à primario Regis Medico : scribe igitur quid cupias,
ut de eo habendo cum eo agam : noli quidquam Tibi polliceri nec sperare per
Guenaltum : neq. enim est amicus Guenalti, nec meus : senex est, pene
octogenarius, totus ad rem attentus, et in spe lucri etiam turpissimi, tur-
pissimus ipse positus : etc. Hortum illum Blæsensem memini me vidisse,
typis mandatum in folio : quem tunc neglexi, quia tunc agebatur de altera
ejus editione locupletiori : quam haud dubiè habuissemus, nisi Gasto, Dux
Aurelianensis, Regis patruus,
immatura morte per Guenalti, pessimi
nebulonis et cacochymici Medicastri infelix stibium miserè perijsset.
Filij mei Te salutant, et gratias agunt. Vale, Vir Cl. et me ama.
Parisijs, die Veneris, 21. Dec. ipso die brumæ, 1663. Tuus ex animo, etc. G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 21 décembre 1663. Note u

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1305&cln=u

(Consulté le 20.01.2020)

Licence Creative Commons