À Sebastian Scheffer, le 3 novembre 1667, note u.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 221 ro.

dicam etiam suprà, nec velim omissum ; Auditorib. meis amplissime com-
mendabo ; et faciam ut quam citò omnibus innotescat. Sed dicet aliquis
tenebrio, Thomas Erastus fuit flagellum Chymistarum, et rigidissi-
mus censor impuri Paracelsi :
quod est verissimum : nec puto quem-
quam exstare in re intelligentem rerum Medicarum, qui Thomam Erastum
non æstimet ac magnifaciat : fuit enim ille Medicus optimus et perspica-
cissimus Philosophus : vis dicam verbo, paria facit cum Fernelio nostro,
aut saltem proximè sequitur : habuistis in Germania viros eximios,
inter quos Dux regit examen ipse Th. Erastus, cui proximum sub-
jungo egregium discipulum, Ph. Scherbium, cum Sal. Albreto, Casp.
Hofmanno, Dan. Sennerto, ^ Io. Cratone, utro-/q. Zwingero, Gesnero, Schenkio,/ Stu-/pano, Platero,/ Doringio, Sebizio,/ Heurnio, Dodoneo,/ Lindano, G. Pisone,/ Gerardo Blasio, Vop./ Fort. Plempio,/ Fieno, Deusingio, utroq. Horstio, utroque Bauhino, et alijs quam-
plurimis, magnus erit quos numerare labor : sed certè singulis illis ante-
ponendus mihi videtur Th. Erastus, quemadmodum Fernelius nostros omnes
Parisinos eximios et præclaros licet heroes facilè superavit, Iac. Holle-
rium, Iac. Sylvium, Lud. utrumque Duretum, Iac. Carpentarium, Io. Altinum,
Gul. Ballonium, utrumque Riolanum, Ren. Moreau, Mich. de La
Vigne, Petrum Seguin, Andream du Chemin, Carolum Bouvard, Iac.
Cousinot, et tres Pietreos, Sim. Nic. et Ioannem, triadem præstan-
tissimam. Sed tandem desino, manúmq. tollo de tabula, ne mea
garrulitate quamvis encomiastica, et bonorum virorum memoriæ
faventissima, Tibi sim molestus : ignosce igitur, Vir Cl. et æqui boniq.

consule, si in bonorum virorum et de republica meritissimorum laudes
tam facilè erumpam et tam libenter prosiliam. Vale igitur, et me
amare perge, quod hactenus fecisti. Parisijs, 3. Nov. 1667.

Honestissimum virum, et optimum virum, D. Matth. Gotzium, Bibliopolam
vestrum, D. Matthiam Go ex animo saluto, et officiorum omne genus polliceor : cujus conatibus atque fortunæ
ut faveant Superi precor ex animo.

Tuus et suus, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 3 novembre 1667, note u.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1475&cln=u

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons