Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1B. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note u.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 456 ro.

die Veneris, 12 Maij, cautum est ne ullus Magis-
trorum Medicinam faciat cum Medicis extraneis et
illicitè Medicinam facientibus Lutetiæ Parisiorum,
accuratè esse servandum : sed etiam nequis deinceps
supersit peccandi locus in istud Decretum, unumquemq.
Doctorum adigendum ut in id juret in manibus Decani,
descriptúmque in Commentarijs Facultatis sua manu
subsignet. Censuit quoque Facultas, re attentè
perspectâ, et in maturam deliberationem vocatâ,
antiquandum esse Decretum, postremis comitijs,
nempe 12. iunij latum, quo saluberrima Facultas
spem fecerat se descensuram cum Decano Theologiæ,
in litem quam intendere meditabatur Facultati
Artium, ob nuper delectum in Procuratorem Fisci
Universitatis, Magistrum Franciscum du
Monstier ; et sic de singulis cum plusquam 90.
Doctoribus conclusit Decanus.

    Id autem duabus maximè de causis factum ;
primò, quia quo die primum istud Decretum
condidit saluberrima Facultas, non fuerat in
eam rem, et ut fieri debuerat, speciali articulo
convocata : ac deinde, quod ab uno sacræ Faculta-
tis Theologiæ Decano, Mag. Ioanne Mulot,
non autem à toto, ut debebat Ordine, profectæ
erant illæ literæ, quibus postulare dicebantur
Theologi, ut Ordo noster seipsis adjungeret ad
litem istam unanimi consensu procurandam.
Accessit ad has causas, querela cujusdam è

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1B. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note u.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8183&cln=u

(Consulté le 23/04/2024)

Licence Creative Commons