Annexe : Autobiographie de Charles Patin
(Lyceum Patavinum, 1682), note u.
Transcription

Page 96

Paulus de Sorbait, non Viennæ tantùm, sed ubique terra-
rum exstat clarissimus : An id optimæ medendi metho-
do debetur, an laboriosissimis scriptis ? utrumque
arbitror. Hofmannus Altorfi, Amannus Lipsiæ, Siga-
linus Comi, Seb. Iouius Lugani, Petrus Dapples Lau-
sannæ, suis præclaris in medendo dotibus Medicorum
omnium amici esse merentur.

Ad plures jam transijsse audio mihi olim amicos
Nic. Tulpium, Io. Ant. Vander Linden, Theod.
Kerchringium, Regnerum de Graef, et Franc. Siluium
delle Böe, scriptis suis celeberrimos et Medicorum
quos docuerunt numero. Postremum hunc a Proce-
ribus Belgis ut Hippocratem hujus sæculi sæpe cogno-
minatum recordor… Svvammerdam et Drelin-
curtus Gallus ob eandem medendi artem in Belgio
sigularem existimationem sunt consequuti. Maxima
cum animi suavitate recordor doctissimi viri Thomæ
Poëllez (pucelle, donzella, seu virginis nomen sonat)
Christianissimæ Reginæ Mariæ Theresiæ αρχιατρου qui
è Salamanticiensis cathedra illius Principis Madrito Pa-
risios proficiscentis a Cathol. Hispan. Rege præfectus
fuit. Is mihi non rarò asseruit cujuslibet regionis Me-
dicos magna quidem arti incrementa addidisse, verùm
solos esse a se obseruatos Parisienses quibus tum ob pu-
rissimam medendi methodum, tum ob motum sancti-
tatem, omnibus in rebus maximè fideret.

Perijt Londoni Thomas ille Willisius recondita
eruditione et ignota hactenus cerebri demonstratione
celebris. Tunc etiam malo meo fato perijt occasio

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Autobiographie de Charles Patin
(Lyceum Patavinum, 1682), note u.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8226&cln=u

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons