De François Rassyne, le 27 décembre 1656, note u.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 332 ro.

pariter aquis immergebatur. Cæterum matrix admodum sana
et adeo constricta, ut ne constrictior in virgine invenui potuisset.

Ea sunt de quorum causis et generationis modo edoctus
per te fieri cupio, si prius liceat aliquid prælibare. Monebo
inprimis mulierem illam fuisse
υδαταινουσην, cujus καταμηνια
pro septem dies ferebantur. Copiosa pariter solebant esse lochia
et fuerant quidem ultimo illo partu quo fœminam enixa erat.
Elapsi erant viginti dies cum morbus invasit, tuncque forsan
in illa muliere quæ multis et euchymis et polytrophis
invitabatur edulliis. superflui sanguinis adhuc erant relliquiæ
aut menstrua appetebat purgatio ; et propter nimiam vasorum
uteri constrictionem, per venas hypogastricas et pudendas facta
est anadrome ad partes superiores potissimum circa cor et
pulmonem. Unde gravis illa oppressio et animi deliquium, quod
quidem cum repente acciderit, gravatas potius quam exolutas vires
arquebat : (ideoque minime abstinendum a venæ sectione) quia vero
imbecillus iamdudum erat pulmo, anhelabat enim mulier si quando
conctatius ambularet, ibi firmatus est abscessus, ut loquar
cum Hyppocrate, hoc est a sanguine genita est phlegmone, et
per epigenesim orta pleuritis ad hypochondrum vergens ; et propter
exudantem cum ex pulmone tum ex tunica costas succingente
saniem contigit harumce partium connexio, nisi talis iam antea
fuerit. Hinc etiam hæmoptysis et suppuratum. sed manet
difficultas, quomodo hydrops supervenerit. An credideris ex
inflammato pulmone, forsan quoque ulcerato per tunicas quasdam
stillasse serum sanguinis saniosi in cavum pectoris, indeque provocatum
illum thoracis hydropem de quo loquitur Hipp. 2o de morbis. Non
secus ac ex fisso iecinore ascitis materiam derivari contendit
Fernelius. Impletum simili humore pulmonem et thoracem olim vidi
Monspelij aperto cadavere amatissimi Collegæ qui peripneumonicus
interierat. Hinc opinor in hacce muliere aquositatis illuvie portio
subtilior per cæca spiracula in ventrem effusa est, vel per arterias

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De François Rassyne, le 27 décembre 1656, note u.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9067&cln=u

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons