À Johann Daniel Horst, le 8 mars 1658, note v.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 68 vo.

Meteorologiam illam serenissimi Principis Germanicè scriptam, non requiro,
cùm à me nullo modo intelligi possit : alios libellos non recuso, si quoquo pretio
haberi possint. Panaroli Aerologiam numquam vidi : habeo tamen ejus Observationes.
Gul. Petit
Collega noster nihil scripsit quidquam, nequidem de Eclipsi : licèt
sit eruditissimus : qui a. scripsit de Eclipsi, Quæstor est regius in re tormenta-
ria, in rebus Mathematicis doctissimus. Nihil mihi videtur tam absurdum, tam incultum in natura,
quàm Chymicorum pollicitationes, Monachorum revelationes, et Mathematicorum
prædictiones : et hæc tria tres sunt mendacissimorum hominum species.

In venæ sectione celebranda et multoties etiam repetenda, quotiescumque
morbi magnitudo postulat, et vires sinunt, sequimur Hipp. Gal. Fernelium,
Botallum, nec sine fructu, imò summo ægrorum nostrorum commodo. Tanti
præsidij dotes frustra Tibi enumerarem : non dubito eas Tibi esse perspectissimos :
saltem repeti possunt ex authoribus supra laudatis : Civium nostrorum corpora
sanguinea, biliosa, bene saginata, et multo sanguine distenta, optimo succo turgentia, beari
non possunt absque sanguinis missione, quæ hîc audacter celebratur et in
pueris, et in senibus, cum prospero semper successu, quamdiu pendet morbi
magnitudo ab intemperie viscerum præfervida, et plethorica constitutione,
quæ duo hîc semper occurrunt : Sed desino, posthac Theses aliquot Medicas
Tibi mittam, per quas intelliges quantum cæteris præsidijs antecellat venæ sectio.

Per bezoardica nescio quid intelligas : alterantia nulla meliora esse puto jusculis
refrigerantibus, ptisana vulgari, vel ipsâ frigidâ, toties à Galeno in acutorum
morborum curatione commendata : quæq. in æstu febrili aut viscerum fervore,
cum venæ sectione est potentissimum cardiacum. Lapis ille bezoardicus à
pharmacopolis tantopere decantatus, et cardiaca Arabum, fragmenta
illa pretiosa dicta, sunt mera figmenta, et crumenarum aucupia, ad
emungendos ægros et ditandos pharmacopæos excogitata. Apage fraudem
et imposturam ab arte sanctissima ; Medicus debet esse vir bonus, Philosophus
Christianus, integer vitæ scelerisque purus ; saltem debet agere cum ægris
sine fuco et fallacia impostura : mallem decipi quam quemquam decipere.

In podagra
non tam articulos ipsos accuso, quæ sunt partes recipientes, quàm ipsa viscera,
præsertim hepar, et quandoque cerebrum, quæ serum virulentum ac mali-
gnum transmissunt ad pedes. Cnöfelij librum contra Corradeum non habeo :
si voulueris mittere, proximis vernalibus nundinis erit Francofurti Bibliopola
quidam Genevenis dictus de Tournes, vel Tornæsius, quo illum mihi reddendum
accipiet, et forsan cum alijs quæ Tibi occurrent. Disputationes nostras plures
aliàs mittam. De statu Academiæ Parisiensis scripsi initio Epistolæ. De victu
studiosorum, hîc viget annonæ pretium, et est summa omnium caritas, vini,
carnium, vestium et librorum ; præsertim à 9. annis, postquam obsessa fuit
Lutetia per Regem juniorem, suadentib. Regina matre, Mazarino et Principe
Condæo, qui postea defecit à Rege, et hodie vivit Hispanis addictus in Belgio,
qui postquam hîc multa miscuit atque turbavit, hodie nobis inimicosus, Hispaniæ
regi famulatur : adeo ut de illo possim pronuntiare, quod olim Iuvenalis de lusco
Carthaginensium duce Annibale. Magnus mirandúsq. cliens sedet ad præ-
toria regis, Donec Austriaco libeat vigilare tyranno
. Pro victu et vestitu
ingenui adolescentis, ut nihil illi desit, et gnaviter incumbat literis, minor
summa vix requiritur quàm duocentorum Imperialium vestrorum, quæ redit
ad pr sexcentes prope libellas Turonenses nostras : de quo tamen Te certiorem
facient Conerdingius, Christ. Buncken, Hamburgensis, vel aut D. Volcamerus,
Medicus Noribergensis
.

Sed priusquam Te dimittam, fac quæso ut
intelligam, quis fuit ille Osvaldus Crollius, author Basilicæ Chymicæ : dicitur
numquam fecisse Medicinam ; quod facilè credo : aut saltem pessimè fecit,
utpote quam numquam intellexit : idem credo de Andrea Libavio : ubinam et
quando uterque obierit : fuit tamen Libavius vir doctissimus, qui videtur obijsse

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 8 mars 1658, note v.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1131&cln=v

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons