Autres écrits : Leçons de Guy Patin au Collège de France (2) : sur la Manne
Transcription

Ms BIU Santé 2007, fos 397 vo et 398 ro.

parte 1a pag. 269, et Eduardi Simpso-
nis Chronicon Catholicum parte ja pa-
gina 43a.

2o est Manna Græcorum, præsertim
Dioscoridis et Galeni, et illa est Man-
na Thuris de qua videte Galenum l. 13.
Meth. med. c. 5. et Dioscorides l. 1. c. 84.

3o est Manna Arabum sive Ros
Syriacum, de qua ex professo scripserunt
integros tractatus duo viri doctiss.
nimirum Donatus Antonius ab Alto-
mari Med. Neapol., qui varias Man-
næ species constituit et ejus adulte-
rationem agnoscit, et Joan. Chrysos-
tomus Magnenus Medicus Gallus
in Academia Ticinensi Medicinæ Pro-
fessor regius. De ea quoque videte Dan.
Sennertum in Epitome Physicæ l. 4. c.
8., Casparus Hofmannus l. 1. de medi-
camentis officinalibus c. 23 ; amicum olim
et collegam Petrum Gassendum in suis
animaversionibus in librum 10. Diogenis
Laërtii de Meteorologia Epicuri ; Fran-
ciscum Valesium de sacra Philosophia c. 57. :

[398 ro]

Joan. Bauhinum in Historia Plantarum
universali et novâ, parte 2. tomi i., pag.
191. et sequentibus, ut et Gerardum
Joan. Wossium l. 3. de Idololatria c.
10o sub finem et alios infinitos, qui de
Medica materia scripserunt, vel de Me-
teoris. 3a illa species est Mel aë-
rium Galeni
δροζομελι, αερομελι
ab eodem nuncupatum, et à Theophras-
to in fragmento de Melle
αερι εκ
του αερος appellatum. Unde a Gal. de-
sumptum fuisse videtur. Sed 3a illa
species hodie nullibi prostat, ne Ro-
mæ quidem et in Calabria, unde advectam
et ad Nos allatam putant nostri se-
plasiarii : neque Briançonæ in Delphi-
natu, id est, apud Allobroges, quicquid
illorum tractuum Incolæ stulte et im-
pudenter nugentur, sed ejus loco suc-
cessit atque substituta fuit.

4a illa species, quæ vulgo et in offi-
cinis hodiernum Manna nuncupatur, quæque
nihil est aliud quam Mel filtratum

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Leçons de Guy Patin au Collège de France (2) : sur la Manne. Note v

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8130&cln=v

(Consulté le 03.12.2020)

Licence Creative Commons