Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 20
Transcription

Ms BIU Santé 2007, fo 254 vo.

libitu (præmissis multis ad nauseam usq. medicamentis catharticis
Apozematibus, pillulis, etc.) multo peius inde habuerit. Quæ
quidem demonstrant non obscurè calidioribus illum lædi :
verisimiléq. est moderate refrigerantibus potius iuvari posse :
Ut libere cum Fernelio sentiam (contradicat quantum
velit Rondeletius) Quandoq. paralysim a bilioso humore provenire.
Testes erunt mihi qui in hunc affectum degenerant tot colici
dolores a bile, febre semper comite : cuius tandem Anathimiasis
in artus superiores contendit, et lacertorum brachijs inservientium
crudeli sopita carnificina, misera eorumdem sequitur resolutio :
quæ non nisi aquæ et refrigerantium usu mitescit, et sanatur.
Fateor et spasmos a bile progigni, sed quæ sit multo acutior,
et ut ita dicam nitrosior. Igitur ut eis qui lienem
accusant satisfieret (in cuius regione pungentes flatus sed
rarissimè persentit) vellem ne in usu tot splenicorum remediorum,
quæ huc usq. irrita fuerunt, moras traheremus. Sed prima quaq.
oblata commoditate ad spirituum mineralium asylum se conferret
nempe ad Pougenses aquas, quæ plus octiduo præstabunt
auxilij, quàm cætera omnia nupera remedia octimestri, imò ausim
dicere octannio : Quibus et præpeditum lienem expeditum iri
non solum spes summa est, sed etiam benignioribus vaporibus irroratum
iri cerebrum, qui morbosorum spirituum malitiam compescant,
qui afectum hunc committunt tam pervicacem. Scripsit quidam
medicus doctè de his aquis : et vitrioli, seu calchnati calchanti
spiritibus, quòd aciditatem gustantibus representent, imbui aquam
elementarem concludit. Sed qui sunt in Chymicis exercitati,
tam mineralium quam metallorum sales ferè omnes supremè ext
exaltatos, spiritibus suis acidum quid præbere affirmant unanimiter
omnes. Ferrum verò etiam crudum, acorem depromere fortiter
mandenti, et gustanti cuivis est obvium. Quod quam saburratis
lienibus est sit accommodum remedium, docet usus creberrimus

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 20. Note v

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8150&cln=v

(Consulté le 21.09.2020)

Licence Creative Commons