Annexe : Autobiographie de Charles Patin
(Lyceum Patavinum, 1682), note v.
Transcription

Page 97

virum cognoscendi maximæ famæ Gualterum Charle-
ton, brumali tempestate reditum in mitiores regiones
urgente.

Percelebros illos Medicos Lugdunenses non possum
non laudare… Falconetum, et Car. Sponium, quibus
nemo Parenti meo amicior, nec jucundior, nec charior
fuit, utrumque Medicorum doctissimorum parentem.
Hujus autem filium cl. Iacobum, et suavissimorum
studiorum delectatio, et contracta in Germania Italia-
que familiaritas, vltrò charum mihi commendant.

Mihi etiam apprimè innotuit Eques Terzago nomi-
nis claritate Mediolanum illustrans, Franciscusque
Redi Magni Hetruriæ Ducis medicus politissimus. Et
Marcellus ille Malpighius Bononiensis, fama et scri-
ptis toti orbi notus, ejusque amicus Siluester Bonfi-
liolus, in anatomicis versatissimus. Florius Bernardus
parenti meo olim amicus, in medendo acutissimus est,
ideo multorum Venetorum Procerum valetudini præ-
fectus. Familiariter præterea noui Marcum Brunium,
Ant. Scarellium, et Iac. Grandium, Venetos medicos
magni nominis. Aliquando etiam consilia medica
conferre licuit cum Excell. viris Aloisio de Antonijs,
Georgio Fontana, Hier. Copelazzi, Iac. Gonzato,
medicis Vicentinis, egregia medendi methodo, fa-
mam a defuncto (quem etiam apprimè noueram) Ber-
nardino Malacreda partam, optimo jure meritis.

Mentem præterea summè exhilarauit adepta cum
eruditis viris necessitudo, qui quamvis Medici non
sint, mihi tamen fuere conjunctissimi. Io. Henr.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Autobiographie de Charles Patin
(Lyceum Patavinum, 1682), note v.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8226&cln=v

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons