De François Rassyne, le 27 décembre 1656
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 332 vo.

transgresso corde quemadmodum et in reliquum corpus :
plura non addam, sed de his quid senseris aperiri mihi velim
pro tua humanitate et doctrina qua totam tibi devinctam habes
iatricam Rempublicam. Inprimis observo ut scribas an (quod
ille medicus dictitabat) alij sunt affectus qui puris in hac
parte constructionem adferre potuerit præter abscessum vel ulcus.
Memini siquidem ni fallor audiisse a D.D. Moræo omne
suppuratum esse a sanguine, ac proinde non ex alio quovis
humore verum pus, quamvis ex pituita puriforme aliquid
generari. Monebis interim si placet fratrem nunc de novo
typis excussa sunt dureti opera in coacas, ubi et quanti
emantur, ut illa ad me mittenda curet. Vale,

vir præstantissime,

Tibi addictissimus, Franciscus
Rassyne medicus Gisortiensis.

Præsexto Kalendas Januarij 1657.

A Monsieur
Monsieur Patin Coner et
Médicin du Roy professeur Royal
en l’Université de Paris.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De François Rassyne, le 27 décembre 1656. Note v

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9067&cln=v

(Consulté le 23.09.2020)

Licence Creative Commons