De François Teveneau, le 25 février 1657, note v.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 383 vo.

a Ardor qui cutem tibiarum viri illustris serpentibus nimirum
pustulis prius exasperavit ad papulam per se reduci habent
enim comitem pruritum fuit diuturnus et febris expers,
ex eius pustulis vix pus aut sanies exierunt.

ut gravem morbum repellas hepar respicias ut terminum
à quo fit fluxio prius b bilis per meatum cholidocum et
intestina devolvebatur ut inde fuit negatum in sua cisti
c circum hepar ferox effertus hinc tumor d hepatis conspicuus,
e sed humor levis non in una sede moratur miscetur f sanguini
illum agit, acriorem in partes declives præcipitat, cur in
superiores g non evolat Natura prius h ischiadico dolore in
infimas se se exonerabat.

hepati ergo et corpori sic prospicias, victus refrigescet et
humectet. Sæpe sæpius alvus eluatur ænematis.

℞ rad oxalid ℥ii malv. parietar agrim, hordei
furf. an m i sem. frigid maior an Ӡi fiat
decoctio in aqua m colat ℥ decem dissol. mellis.
vel diapr simpl. an ℥ii fiat ænema.

Sanguis incalescens interdum i minuatur e basilica dextra
ratione virium. his emulsionibus deinde alteretur.

℞. sem. frigid maior, lact portul papav albi an
Ӡi amigdal. dulcium ℥i tenuetur in mortario affundenda
sensim decoct hordei oxalid et capillarium lib. ii in
colat dissolve sir de nymphea et succi limon an ℥ii
fiat emulsio in plures l doses fr ipsarum usu per quosdam
dies perseveret a quibus levis et blanda purgatio m ex
tamarindis senna medul. cas. et sirupo ros. solutivo
poterit institui ab his
Usum lactis asinæ ægro instituimus cum n succo limonum
sicut et balneum tepidum domesticum cum tempus erit
clementius dolor tibiarum mitigetur hac emulsione
o mucilagine.
℞. sem. lini Ӡi plantag. Ӡij contundantur linteo
obvoluta bulliant in decocto percolato camomil et melil,
extrahatur mucilago. Signe Seurat et paraphe p

pour mr. de la forest Mormot ce 27 ianvier 1657

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De François Teveneau, le 25 février 1657, note v.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9068&cln=v

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons