Autres écrits : Leçons de Guy Patin au Collège de France (1) : sur le Laudanum et l’opium
Transcription

Ms BIU Santé 2007, fos 392 vo et 393 ro.

in Historia sua universali Plantarum
nuper editâ Ebroduni an. 1651o tomi
3. parte 2a l. 30i c. 2. pag. 1392., 1393.,
1394., 1395. ; ubi multa habeantur opti-
ma eaque magno labore studiose et ope-
rose collecta ex probatissimis auctoribus.

Unum mihi superest, de quo Vos ac-
curate monitos velim, ut nempe serio
caveatis inter faciendam Medicinam, non
duntaxat ab opio neque à decantatissi-
mo et perniciosissimo illo Laudano Chy-
mistico, verum etiam ab omni medica-
mento composito narcotico, cujus par-
tem vel basim faciat ipsum opium, qua-
lis est Theriaca recens, Mithridaticum,
Philonium magnum sive Romanum et ali-
quot aliæ compositiones, quæ partim cons-
tant ex Theriaca et Mithridatio, qua-
les sunt Opiata Salomonis, Electuarium
de Ovo, et Aliæ, quæ leguntur apud
Joan. Renaudæum Med. Paris. ; in An-
tidotario sectione 2a l. 3. ; cujus viri ma-
gnum opus pharmaceuticum omnium ali-
orum esset longe optimum, si quibusdam
inutilibus et superfluis compositionbus
caruisset. Tale est Philonium Persicum

[393 ro]

Mesue, et Philonium Romanum
Nicolai, et Requies Nicolai in Phar-
macopœa Londinensi, quæ tamen prop-
ter selecta quædam remedia laude sua non
caret : quamvis in ea legantur alia tria
medicamenta opiatica, nempe Pilulæ
è Mesue, quæ in eodem censu
repono, nempe medicamentorum nunquam
usurpandorum propter opium intus re-
conditum ac fere sepultum, in quorum
vicem urgente necessitate mallem ipsis
Opii granum unum aut alterum usurpare,
quàm ad tam incerta et suspecta remedia
recurrere. Idem quoque vobis affirmo
de quibusdam medicamentis compositis,
quæ opium recipiunt, quorum exempla
nimis multa leguntur in Pharmacopœa
Augustana, qualia sunt Philonium Me-
sue, Philonium Persicum Mesue, Philo-
nium majus sive Romanum Nicolai My-
repsi, Philonium Tarcense Galeni descrip-
tum, l. 8 de compositione medicamentorum
κατα τοπους, et Requies Nicolai. Quæ
singula prostant in illa Pharmacopœa Aug.
page. 261. et 262. editionis 1652. cum animad-

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Leçons de Guy Patin au Collège de France (1) : sur le Laudanum et l’opium. Note w

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8129&cln=w

(Consulté le 18.09.2019)

Licence Creative Commons