Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2b. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 457 ro.

uno, non à toto Ordine tuo esse profetas. Si verò
sacra Theologorum Facultas inito super Epistolæ tuæ
capitibus consilio atque conventu decreverit, judicaritque
litem, quàm tu modò meditabare, Magistris Facultatis
Artium esse intendendam : spem vobis certissimam facimus,
fore, ut statimatque hoc ipsum quod nuper, à nobis
rite postulaveritis, nosque, Collegij nostri Doctores
eo nomine per schedulam convocaverimus ; junctis
studijs atque consilijs isti ipsi liti sponte subscriba-
mus, eámque vobiscum tanquam commune
negotium procuremus. Vale.

    Datum Parisijs die Martis, 20. Iunij, 1651.

Guido Patin, Decanus Facultatis
Medicinæ Parisiensis.


Sequitur tenor Decreti, die Lunæ 12. iunij
lati, anno 1651. et singulis Doctoribus
distributi, ex edicto Facultatis.

Decretum saluberrimæ Facultatis Medicæ
Parisiensis, prohibentis ne vel Philiatri
ulli tanquam faciendæ Medicinæ idonei,
vel Medici libri, vel remedia quælibet
approbentur à Doctore quopiam, sine
impetrata Collegij totius Licentia.

Anno Domini 1651. die Lunæ 12. Iunij,
audita expostulatione Magistri Pauli Courtois,
Censoris Doctoris Medici, et Scholarum Censoris, quâ
compertum est, per hanc passim, et cæteras
Regni Urbes, magno Gallorum detrimento,
grassari quosdam homines, nullâ Medicinæ seu
notitiâ, seu prudentiâ spectabiles, qui ut sibi

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2b. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine. Note w

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8183&cln=w

(Consulté le 14.10.2019)

Licence Creative Commons