Autres écrits : Une thèse cardinale de Guy Patin :
« La Sobriété » (1647), note x.
Transcription

Nobilissimo Illustrissimoque Viro, Nicolao de Bailleul Regi a Consiliis in Senatu Præsidiærarii Præfecto, et Reginæ Cancellario, etc.

Si Virtutis ea est conditio, ut de ipsa iudicium ferri non possit, nisi teneatur (Pæses Illustrissime) non possum de Sobrietatis viribus æquiorem Arbitrum aut sapentiorem Te quærere, quem in omni vita sequuta est. Hæc non modò aluit, sed et auxit illustravitque gloriam Nobilissimæ Balliolorum Gentis, quam ei peperit ex Majoribus tuis Ille qui Ducem Armoricorum in acie ex equo deiectum et penè ab hostibus oppressum, fortiter in equum sustulit, et Britanniæ Insignia quæ Tibi gentilitia sunt, à servato Principe promeritus est. Hæc Te Henrico Magno et Ludovico Iusto conciliavit, ut et superioribus Regibus fortissimum Parentem tuum, de cujus Sobrietate constat, quia de illius virtute non dubitamus. Est enim Temperantia reliquarum omnium virtutum procreatrix, vel, ut cum Ficino loquar, omnis virtus. Hæc Te Ecclesiæ, Regi, Populóque addixit, cùm Senator, Libellorum supplicum Magister, Præses Consistorianus, Parisiensis Prætor, in Senatu præses, ac tandem Ærarii Tribunus factus es. In quo certè Reginæ omni laude majoris enituit Sapientia, quæ Te tanto Muneri præfecit, cùm intelligeret neminem à cupiditate sibi temperare posse, nisi Temperantem. Te scilicet in Regno quasi in magna domo sic constitutum existimas, ut bona Regis quasi communis Parentis pari diligentiâ ac fide Tibi administranda sint : Ita verò rem privatas curas quasi in parvo Regno non alium hæredem Tibi relicturus sis, quam Populum. Sed ex quo fonte ducta sunt ista omnia nisi ex Sobrietate, quæ cùm plurima Tibi subtrahat, Te non Tibi, sed Reipublicæ natum esse admonet ? Est igitur tam eximia virtus omnibus summis Viris colenda, non quia voluptates fugit, sed quia longè maximas sectatur. Illa Te terris datum, Cælo reddet. Tibi largietur αλπιαν, quam omnes ; μακροβιοτηταν, quam felices ; ευθανασιαν, quam Sapientes ; αθανασιαν, quam Christiani exoptant. Non enim mors dolorum atrocitate terribilis est Temperanti, cui vitam non eripit, sed subducit, cuius animum è corporis hospitio, ut è ruinososa domo dimittit, non avellit, ut sobrij non tam emori quàm obdormiscere videantur. Vitæ sobriæ non potest non esse facilis meta. Fruere igitur illo Tuo bono, (Vir Maxime) qui vitam verè vitalem degis, cuius gloriam demirantur omnes, imitantur pauci, vix assequentur aliqui, et quam Tibi æternam, si non ex dignitate, at certè ex animo precatur

Præses Illustrissime,

Tibi addictissimus et obsequentissimus Ioannes de Montigny.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Une thèse cardinale de Guy Patin :
« La Sobriété » (1647), note x.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8223&cln=x

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons