Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note y.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 509 vo

ullum veniæ aut supplicationi locum fore. Hoc autem
scriptum ab ijs esse tradendum Decano, qui die Martis
proximo referet ad Facultatem, quando candidati
suas literas adferent. De quibus singulis sic
conclusit Decanus.

    Die Martis, duodecima Martij, 1652. in publicis
Comitijs Facultatis, prout haberi solent illa die,
sine schedula, (fuerant enim illa die pro more moniti Doctores
singuli, postremo die Sabbathi, ut adessent inspecturi
literas Candidatorum) steterunt se Candidati
supradicti quinque, qui in manibus Decani, literas
suas deposuerunt legitimæ ætatis, studiorum Medicinæ,
et sui in Artibus magisterij probatices. Censuit
Facultas singulas illas literas esse committendas
Magistro Paulo Courtois, Censori Scholarum, qui
Scribam Universitatis Mag. Nicolaum Quintaine
conveniet, ac in ejus Commentarijs, ejusmodi literarum
veritatem comprobabit : cui quoque in eo munere
defungendo, comites dati sunt Magistri Claudius
Lienard, Hugo Chasles, Dionysius Ioncquet,
et Claudius le Vasseur : de quo negotio illis
commisso referent ad Facultatem, die Sabbathi
proximo, 16. Martij, hora decima matutina
post sacrum. Et sic conclusit Decanus.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note y.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8187&cln=y

(Consulté le 23/04/2024)

Licence Creative Commons