Annexe : Autobiographie de Charles Patin
(Lyceum Patavinum, 1682), note y.
Transcription

Page 100

Ut Parisienses nullos recensui quorum ingentem nu-
merum pro præceptoribus veneror, sic è Patauinis
nullum hic adscibendum censeo, quamvis præter Pro-
fessores in hoc libello designatos, multos nouerim varia
eruditione insignes. Cœterùm non possum quin ab
omni adulationis specie vacuus duos nominem maximi
nominis medicos. Io Fortis {a} et Hier. Vergerius ambo
Patauini Professores, acerrimi fuere in medendo judi-
cij, quorum Manibus benè precari me jubet accepto-
rum beneficiorum recordatio, cum ex utroque αξιοματα
multa ad ciuilem prudentiam, Medicorum cautelas,
et ægrotantium commoda didiscerim.

Si unusquisque ita institutus pronuntiaretur qualem
Amici effingere potuissent, juxta illud Socratis, Dic
cum quibus versaris et tuos mores conijciam
, fauorabiliùs
quàm desidero judicium experturum me dubitare non
licet, cùm tot tantosque amicos coluerim et frequenter
adlocutus fuerim, a quorum consortio vix unquam
nisi aliquo auctus eruditionis aut sapientiæ incremento
discesserim. Quod certè mihi maximum fuit ubicun-
que solatium, juxta illud Chrysostomi, οι φιλων ευπορουντες
ουκ αν εν θλιψες γενοιντο.

Bello inter Gallos Germanosque exorto, de alia
studiorum sede seriò cogitandum duxi : Vix enim vnus
excurrebat dies, quin unius aut alterius gentis pagos
incensos è Basiliensi musæo perspicerem. Italiam or-
bis hortum αγαθων μυρμηκιαν cœteris regionibus præfe-
rendam suadebat terræ bonitas, antiquitatis fama,
litterarum gloria, gentisque prudentia. Animum


  1. Sic pour Fortius.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Autobiographie de Charles Patin
(Lyceum Patavinum, 1682), note y.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8226&cln=y

(Consulté le 23/04/2024)

Licence Creative Commons