Annexe : Autobiographie de Charles Patin
(Lyceum Patavinum, 1682), note z.
Transcription

Page 101

addiderant Excell. Equitis Grimaldi, pacis bellique
artibus clarissimi, atque etiam Venetorum Magnatum,
quos mihi sola αγαθη τυχη conciliauerat, litteræ, quibus
ad suscipiendam in archi-Lyceo Patauino medicinæ
professionem sollicitabar. Sufflaminabant è contra-
rio litteræ aliæ morum diuersitatem memorantes. Vicit
tamen quam primùm susceperam cogitatio ; virtute
superare quælibet aduersa forti animo recepi. Patauium
cum uxore dilectissima Magdalena, Petri Hommetz
medici Parisiensis eximij filia, superatis Alpibus ac-
cessi. Hic reticere nequeo unius Patauini magnificen-
tiam, Ioannis Comitis a Lazara, qui aduentantem me
ædibus amplissimis excepit, pro quarum locatione
etiam scriptis consignato tantæ liberalitatis testimo-
nio, ne beneficij quidem gratiam quamcunque postu-
lare visus est. Inter Venetos, Baptista Nanius, D.
Marci Procurator, Reipublicæ lumen
cognominatus, mihi imprimis dum viueret patronus
exstitit : Nunc ejus mihi locum explet Siluester Vale-
rius, D. Marci Procuraor et Academiæ Moderator,
qui una cum collegis cathedram Auicennæ interpre-
tando destinatam cum annuo ccc ducatorum stipen-
dio, mdclxxvi. concessit, quod illico Senatus Con-
sulto confirmatum est.

Tribus abhinc annis mihi nouus honos accessit,
equestris scilicet dignitas, ab Excell. Collegio perho-
norificè collata, quam torque aureo publicè condeco-
rauit Serenis. Venetiarum Dux Aloysius Contarenus.

Anno C. mdclxxxi. dum in arte mea tum docen-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Autobiographie de Charles Patin
(Lyceum Patavinum, 1682), note z.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8226&cln=z

(Consulté le 12/10/2024)

Licence Creative Commons