À Christiaen Utenbogard, le 18 mai 1652, note s.
Transcription

Archives de l’Institut d’Histoire de l’Académie russe des Sciences à Saint-Pétersbourg, Section de l’Europe occidentale, collection 9, carton 354, no 19, ro et vo (non consultable en ligne).

Clarissimo viro D. Christiano Utenbogardo, Doctori Medico
Eminentissimo, Ultrajectum.

Ecce ad Te scribo, vir clarissime, pauca quidem, sed vera, imò veris-
sima : vivo et valeo, singulari Dei beneficio, bellicis et civilibus nostris
tumultibus indolens quidem et ingemiscens, sed quid agerem ? cætera sanus.
Isthæc dissidia Reginæ nostræ et purpurati nebulonis Mazarini cum
Principibus de stemmate regio, et singulis florentissimi antehac regni Ordi-
nibus ipsi Mazarino inimicissimis ac infensissimis, tandem si Deus volet, componentur.

Si antehac ad Te non scripserim, non est quod mireris :
vix enim mihi succurrebat quod scriberem, præter miserias et clades nostras
publicas, de quibus nihil ad Te pertinebat : ô vos felices ac fortunatos forti
pectore Batavos, apud quos nulli Tyranni, nulli Principes fatui, nulli
cardinales et Episcopi, nulli Monachi, civilium et extraneorum bellorum
authores nulli !
Neq. velim Te de fide mea quidquam dubitare, si à
longo tempore librorum nostrorum hic excusorum nihil ad Te miserim : in
causa fuit Riolanus noster, qui nobis pollicebatur novorum Opuscu-
lorum Anatomicorum editionem, quod tandem præstitit : habebimus enim
ante mensem de ea ipsa re varios Tractatus, quos statim at Te mittam
cum alijs quæ hîc habeo Tibi jamdudum addicta et consecrata. Interea
verò scribas ad me velim, si valeas et nostri memineris : quod si feceris, Epistolam tuam mittes ad D. Simonem Moinet (qui hanc Tibi missurus est) Leidæ
commorantem apud Elsevirios, Academiæ Typographos, per quem facilè
tuas recipiam. Collegam et popularem tuum D. Guill. Canterum,
meo nomine, si placet, officiosissimè salutabis : meq. Tui studiosissimum
redamare non desines. Vale igitur vir clarissime.

Tuus ex animo Guido Patinus, Bellovacus,
Doctor Medicus Parisiensis, et saluberrimæ
Facultatis Decanus.

Parisiis die Sabbathi,
18. Maij, 1652.

Viro clarissimo
D. Christiano Utenbogardo,
Doctorie Medico celeberrimo,

Ultrajectum.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 18 mai 1652, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1054&cln=s

(Consulté le 04/05/2024)

Licence Creative Commons