À Marten Schoock, le 2 février 1657, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 52 ro.

Cl. viro D. Martino Schoockio, Philosophiæ Professori, Groningam.

Multiplici nomine gratias Tibi debeo, vir Cl. tum pro singulari tuo in me
amore, ac humanitate benevolentia : tum pro liberalitate tua insigni, qua me tot
eruditionis omnigenæ plenissimis libris ac libellis me donare voluisti : quorum
lectione inscitiam meam emendaturum, ac meliorem tandem evasurum
abunde spero. Iampridem allijs scriptis tuis mihi notus fuisti, nec mihi
novum nomen tuum mihi apparuit : verùm, ex eo quoq. cl. viro et
amico eximio D. Christ. Utenbogardo longè obstrictior factus sum (qcui jam
alia illi multa debebam) quod mihi tanti viri tantiq. candoris amicitiam tam
honestè conciliaverit, et Bibliothecam meam tot munerib. locupletari voluerit.
Age ergo, vir Cl. méq. tuum bonæ fidei debitorem agnosce, et habeto me Tibi
addictissimum. Si quid in gratiam tuam possim hîc, Parisijs, aut in tota Gallia, ubi
plures amicos habeo, scribe, si placet, imò jube atque impera. Mersennus ille
olim noster, Monachus de ordine Fr. Minimorum, (qui nomen habent à Calabro
quodam Eremita, dicto Fr. de Paula, cujus meminit Phil. Cominæus, in
Historia nostri Lud. XI. lib. 6.) hîc obijt de febre continua, 28. Augusti,
1648. anno æt. 60. Quod spectat ad ingentes illas laudes quas in Epistolæ tuæ fine mihi tribuis,
et quib. me penitus immerentem potiùs oneras quàm ornas, gratias ago, imò et
eas referre paratus sum cum fœnore, quod libenter faciam, data occasione :
interea v. amorem tuum amplector, candorem exosculor, et mutuis bene fidum
pectus amoribus suspiciam semper atque colam. Vale, Vir cl. et me quod facis, amare
porrò perge, Te, virum præstantissimum, semper amaturum.

Tuus ex animo Guido Patin, Bellovacus, Doctor Medicus
Parisiensis, et ejusd. Professor regius.

Parisijs, die Veneris, 2. Febr. 1657.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Marten Schoock, le 2 février 1657, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1106&cln=s

(Consulté le 18/04/2024)

Licence Creative Commons