Ms BIU Santé no 2007, fo 198 ro.
Clarissimo viro D. Gerardo Blasio, Amstelodamum.
Vir Cl.
Quos mihi commendasti, ut et quos mihi in posterum commendabis, si
volueris, erunt mihi semper carissimi. Postremi illi duo, nempe Hubertus Koen,
Lubecensis, et Georgius Elsner, Vratislaviensis, valde mihi probantur : sunt
ambo bene morati ac eruditi adolescentes, et quibus nullum officium denegabo, si
fortè opera mea indigeant. Audio Te quartana febre jam annua conflictari :
doleo quidem, sed et miror de tanta diuturnitate : utinam Tibi esse possem
Hercules alexicacos, eámq. à tuis visceribus feliciter propellere ; saluberrimo
aliquo consilio, sed imprimis amico et fideli, quale à Te in tali casu nollem
recusare. Multi in quartano fugiunt venæ sectionem, quæ tamen requiritur et
propter intemperiem atrabilariam, et ipsum febrilem impetum ; et propter varia
symptomata quæ solent concomitari, aut subsequi : qualia sunt dolor
capitis, rigor, sitis, æstus ingens, sudor, dolores lumborum, tensio hypo-
chondriorum, tumor ad regionem lienis, interdum vomitus aut nausea, etc. Tempore
Galeni vivebant quidam Erasistratei, barbara quadam et crudeli hæmato-
phobia laborantes, qui vix unquam mittebant sanguinem, quos ipse Galenus
acerbè non minùs quam eruditè increpavit tribus libris ex professo scriptis de
necessitate atque dignitate tanti præsidij : Nos certè, ejus principijs imbuti,
fac optimis rationibus impulsi, feliciter in quartana mittimus sanguinem,
præsertim in statu plethorico, et interdum absque illo, urgente aliquo sympto-
mate : quod sæpius mihi contigit, prospero admodum successu, et semper optimis
ægrorum rebus : blanda semper esse debet purgatio, ex lenientibus, cassia,
sena, rheo, tamarindis, syr. diarhodon veteri, vel de floribus mali persicæ,
aut de cichorio compos. cum rheo : apage aloem, manna hodiernum, perniciosum
ac fucatum medicamentum ex scammonio, turbith, succo tithymalorum, et alijs
acrioribus : apage validiora purgantia, scammonium, colocynthidem, et ex ijs composita : ut et emetica omnia, qualiacumque fuerint, præsertim vinum famosum istud vinum eneticum
venenatissimum, quod antehac tot hominum millia miserè jugulavit, ut et
pulveres omnes chymicos, etc. ^ Verùm ignosce, Vir Cl. si noctuas Athenas.
^ Corticem Peruvianum non attingo, admitto, qui tam multis imposuit, aut saltem
non satisfecit, causam morbi non eradicando, imò eam adaugendo. Meliora
nosti, et tutiora, quib. utinam jucundè utaris, et citò tam contumaci
morbo defungaris, atque bonis Reip. Medicæ rebus feliciter convalescas.
Dissertationem tuam de Typographia utinam aliquando videam, Téque citò Te quartana liberatum
audiam : ut et quæ prostant apud vos Theses aut Disputationes Medicas, quarum pretium refundi
Tibi curabo, quale indixeris. Vale, Vir Cl. et hoc scriptum meum æqui boniq. consule.
Parisijs, die 22. Oct. 1665.
Tuus ex animo, Guido Patin. |