De Adolf Vorst, le 4 novembre 1661, note s.
Transcription

Collège de France, Ms Montaiglon, page 199 (non accessible en ligne).

Cl. V. Guidoni Patino
Adolfus Vorstius S.D.

Convaluisse te vir clarissime lubentia mihi fuit, ex filij
mei percepisse postremis. Gallum Æsculapio debes propter hoc
beneficium ; aut potius, ut Christianè loquar, Deo Sospitatori
gratias ingentes, quod te Senem, publico Acad. bono, et tot
ægrotorum saluti, quorum horno messis multo maxima nunc est,
voluerit inter vivos etiamnum morari, et tamen minimè
morari, quod Græcis
μωραινειν, significatione parùm grata.
Faxit idem ille summus noster Imperator, ut multos in annos
adhuc fruaris optata valetudine ; et, non nisi senio confectus,
ac morte placidissima, ubi suprema illa advenit et decre-
toria hora, vocantem te libens volensque sequaris, serus
Tonantis futurus conviva. Audiat votum hoc meum ille,
qui solus præstare id potest. Venit iterum alius ad te
Scotus, Medicinæ apud nos non ita pridem creatus Doctor.
Cum commendatitias ad te exigeret, non erat frontis meæ
hoc illi negare. Rogo ut sentiat nos esse amicitiæ nexu
coniunctissimos. Regni vestri res hoc rege incipiunt esse
florentissimæ, et aureum vobis sæculum imminet, nisi
bellua ista, bellum dico, minime bellum, huic felicitati
intercedat. E re publica est, peculatores, et ærarij publici
fures, in exemplum aliorum severè puniti. Sunt enim
δημοβοροι, et singulos depauperant, ut soli ditescant.
Nemo bonus repente dives. Foucquetus proinde vester
του πονηρου κομματιον est, et cruce dignus, ut spongia
ante exprimendus. Nolim tamen in bellum uti sparsim se-
cum impendi grandem pecuniæ acervum. Negotium fœderis

Collège de France, Ms Montaiglon, pages 200-201.

inter Regem et ordinos nostros, nimis diu trahetur ac contra
opinionem multorum, lentissimè procedit. Accedere id arbitror
quod res vestræ aliam ex alia crebrè induant faciem. De Anglis
et Lusitanis, tum Hispanis quid futurum sit, in incerto
est. Si contingat Regem Galliæ, animi plenum ac pecuniosum
in præsens, Hispanum adoriri, Europa universa huic bello
involvetur. Nosti artes domus Austriacæ, et Loiolitarum, qui procul dubio omnem movebunt lapidem ne controversia hæc
erumpat in bellum apertum.

Nostri spectatores sunt tragœdiæ istius, ut solent.
Filio meo ut adiutor interdum esse velis, sicubi tuo indiget
consilio, oro maximoperè. Ego si quid vicessim hîc possum
quod tibi futurum sit gratum, nihil exequor libentius, impera
modo. Vale et salve, Vir doctissime, ab eo qui totus
est tuus. Raptim Lugd. Bat. Ao ciɔ iɔc lxi iv ixembris.

D. Sorbiero salutem ut dicas
meo noie, data occasione, rogo.
epistolam votivam, Cl. Golio
dicatam, a filio petere poteris,
ut legas, si tanti est.

Collège de France, Ms Montaiglon, page 202.

Clariss. Dostissimóque Viro,
Guidoni Patino,
Mednæ Doctori et Professori regio
celeberrimo, amico suo
Lutetiam
Parisiorum
amicâ manu.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Adolf Vorst, le 4 novembre 1661, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9073&cln=s

(Consulté le 29/04/2024)

Licence Creative Commons