Neuhaus, Centuria vii, Epistola xv (page 168).
Nobilissimo et Illustri Viro,
D. Guidoni Patino,
Medico et Professori Regio Parisiis.
Parisios.
Nobilissime Amplissime D. Patine,
Quo gaudio me affecerit filius meus, cum Te in-
columem ex Gallia ad me persciberet, verbis
Ego testari vix possum. Inprimis, cum loco patris
filium meum, Parisiis, tanto honore et beneficiis
tuis sis dignatus. Qui non interpretari potest san-
ctissimum Mei apud Te amorem et memoriam.
Tali præsertim loco, ubi Amicum invenisse, alte-
ra est immortalitas. Nunquam seponam illustrem
memoriam Virutum tuarum et factorum. Quæ
exemplo ad posteritatem perscibam. Mea Thalia
multum auctior sub nova incude est. Quando lu-
cem illa viderit, audebo ad tuas Musas hanc con-
ferre. Quæ sæpius irritant semipaganum Vatem. Spe-
ramus à Galliâ Pacem cum finitimis. Nos Angli-
cano bellum multum attriti. Et malumus ferias à
Marte et feralibus, quam faces et flammas. Deus
O.M. magno Ludovico det mentem Concordiæ
firmandæ per Europam. Magnæ Prudentiæ sæpe
fuit, non extrema tentare. Dubii sunt Eventus
rerum humanarum. Successus habet stupendos
Rex Christianissimus. Quos Poëta canerem si Gal-
lus essem. Nostris Hominibus non gratum foret, |