Transcription | |
Punctum est quod vivimus, vel puncto minus, et tamen Natura in tam angusto plures posuit gradus. Vix concepti et inchoati hominis signa sunt mille matris tædia (tam magno empta brevis voluptas) pica, incubus, spasmus et puræ mulieres id facilius sentiunt quam impuræ. O frivolam hominis originem ! sæpe Uterus ei pro tumulo est, et plerumque vel abortus causa fit odor a lucernarum extinctu ; his principiis nascuntur Heroës, nulla lege ab iis dissimiles, quibus interdum ante mortem erumpunt ulcera, qualia olim Lysandro Laconi, a nigræ bilis dominatu. Est et ubi velut ante miserias miser, in utero ejulantis vocem emittit. In partu quid non metuendum ab imperita obstetrice ? et a partu, quid non ab aliena nutrice ? quanquam nec tutum puerperæ lac, a quo fiunt colostrati infantes, quemadmodum a biliosæ nutricis lacte calculus. Ut hoc maternorum viscerum latens onus spiritum ducat, pene mater exspirat. Pudet referre quam immerito natalium nobilitate glorientur homines ; fœdum, sed tamen verum, nonnunquam ipse Uterus prurit ac ebullit vermibus, ut cum iis ceu cum gemellis, eadem sint Tyrannis ortus incunabula. Natus homo, Solstitialis velut herba solet, aut ostenditur simulque rapitur, aut primum vitæ tempus dat lacrymis tam juste cadentibus, ut hoc ipsum flere nascentis sit : strictos subinde gladios experitur ; imo nec sine his in vitam asseritur : mox quæ ne feras quidem inter nos genitas, illum excipiunt vincula, quem aliquando non capient regna. Vide an in ætate nostra quod optimum primum est ? fari, vesci, ingredi nescit animal cæteris imperaturum, et hanc vitæ partem quadrupedi similem facit. Neque interim tam teneris membris parcunt morbi, sed pusionem vel adhuc a matre rubentem adoriuntur. Palpitans vertex achoribus, hydrocephalo et siriasi premitur, aures humiditate diffluunt, quarum vicinas glandulas prava επιγενεσι opprimunt parotides, vera meraque βλαστηµατα των ενεοντων, vix unquam bonis ægrorum rebus apparentes, nisi geminæ fuerint, ut Dioscuri solent, prosperi cursus navigaturis prænuncii. Nondum firmum cibis os aphthis scatet, pulmo quintana tussi, ferina et contumaci, a sero maligno et ατεραµνω, e venis exsudante ; Ventriculus vomitu rumpitur, alvum vexant tormina, Umbilicum inflammatio, mentem vigiliæ et pavores. Dentientem torquent convulsiones, gingivarum pruritus, febres et diarrhœæ. Natu majori inflammantur tonsillæ, luxantur vertebræ, generantur in intestinis lumbrici, amaris seminibus, acidis, oleaginosis, aut Mercuriali aqua necandi, solis vero purgantibus ex alvo deturbandi ; in Vesica calculus, nullo λιθοντριπτω frangendus ; asthmata neque emeticorum, neque diureticorum usu curabilia : strumæ, quæ si ulceratæ fuerint, malignæ, contagiosæ et immedicabiles habendæ, nisi vis major et Metaphysica, nempe Christianissimi Regis salutares manus intervenerint : toto corpore scabies et furunculi, ad quorum medelam unica επαφαιρεσιστε και επικρασις. Pueritia adeo morborum ferax est, ut nullus optet ad eam reverti. An etiam quia tunc desideratur sapientia ? quæ nunquam præcox vel si barbam anteeat. Per hanc hæmorrhagiæ et febres diuturnæ affligunt, et qui morbi ea ætate non solvuntur, et inveterascere solent, et obfirmari : nec attinet quod tum maxime sequax corpus luculentum capiat incrementum : posse crescere, nonne imperfectæ rei signum est ? |
Imprimer cette note |
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. –
Autres écrits : Une thèse quodlibétaire de Guy Patin : « L’homme n’est que maladie » (1643), note v.
Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8038&cln=v (Consulté le 10/10/2024) |