Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1B. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note aa.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 459 ro.

Doctoribus, ex quibus unus est ipse Decanus, Magister
Guido Patin, cum tamen requirat universi
Ordinis approbationem, decrevit Facultas ut ejus
libellus examinetur à viris sapientissimis et
peritissimis Collegis, quorum sequuntur nomina :
Mag. Iac. Perreau : Ant. Charpentier : Gilbertus
Puylon : Franciscus Blondel, et Ioannes Pietre,
cum decano et Censore.

    3. Super querimonia Decani, qui retulit
Facultati, Magistrum Ioannem Chartier,
Doct. Medicum Paris. composuisse et prælo
subjecisse libellum Gallicum de Stibio, quamvis
à facultate non probatum, decrevit Facultas
eum esse monendum per Decanum, ut libri sui
editionem non urgeat, imò ab ea abstineat ;
quousque veniam edendi obtinuerit, atque
probatus fuerit à Facultate : ^ quod si secus
fecerit, futurum ut speciali articulo per
juramentum convocata saluberrima Facultas in
eum animadvertat.
priùs tamen audita
relatione septem
Doctorum hâc ipsâ paginâ
439. 459. nominatorum,
quibus Facultas
demandavit pro-
vinciam examinandi
librum Magistri
Claudij Tardi, Medicinæ
Doctoris.

    4. Quæsitum quoque fuit à nonnullis, et
proponente Dom. Censore, Magistro Paulo
Courtois, an liceret consilia medica inire cum
quodam dicto Lémonon, et alio dicto Du Four,
quorum ille se Ducis Longuavillani, hic verò

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1B. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note aa.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8183&cln=aa

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons