Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note f.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 479 vo.

centum libellas : quam quidem summam centum
lib. traderet Quæstor Academiæ, Medicæ
Facultatis Decano, Mag. Guidoni Patin,
qui eam deponeret apud D<omi>nam de Lamoignon,
pijssimam feminam, Præsidis insulati
viduam, quæ sibi hoc onus imposuerat, ejus-
modi pauperum provincialium res et negotia
procurandi Parisijs.

    2. Tribus Dominis Decanis, et quatuor
Procuratoribus cum eorum adjunctis, ut et
singulis bidellis, erogandam esse eandem
summam quæ solet erogari in processione
Dom. Rectoris, pro eo quod interfuerunt sacro
celebrato in æde Franciscanorum pro
anima D<omi>næ Carolæ de Montmoranci,
Principis CondϾ, Matris, die Veneris
23. Decembris, 1650.

    3. Actum quoque fuit de residua quadam
pecunia, inter manus Quæstoris Academiæ
quodammodo odios otiosa dividenda Facultatibus
Iuris Canonici et Medicinæ : consentiebant
ipse Rector et 4. Procuratores : sed D.
Hannequin, Decanus Theologiæ postulavit,
ut de summa nihil decerneretur, nisi priùs
de hoc negotio consuiluisset Facultatem Theolo-
gicam : quod promisit se facturum, et in

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note f.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8185&cln=f

(Consulté le 16/04/2024)

Licence Creative Commons