Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1B. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note k.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 451 ro.

(Notandum quatuor illos Iuratos barbitonsores Chirurgos
ut hanc interventionis nostræ gratiam à Facultate nostra
impetrarent, in Scholas nostras superiores venisse, et nudo
capite supplicasse, nobisq. Senatusconsultum obtulisse,
quo nobis patuit æquitas suæ postulationis.)

    4. Seligendos esse aliquot Collegas, qui agant de
ædium instauratione, cum Architectis, quique eos audiant,
cum Decano et Censore : ad hoc autem sunt nominati
D.D. Baralis, Charpentier, Cornuti, Thevart, Blondel,
Ioncquet, et de S<ain>t Yon. Sicque de singulis illis
conclusit Decanus.

    Sequitur formula Decreti lati 12. Maij, 1651.
typis mandati, et singulis Doctoribus distributi,
ex edicto Facultatis.

Decretum saluberrimæ Facultatis Medicinæ
Parisiensis, Doctorum suorum cum extraneis et
illicitè Medicinam facientibus, consilia
prohibentis.

    Anno Domini supra millesimum sexcentesimo
quinquagesimo primo, die Veneris 12. Maij, horâ
post meridiem secundâ, convocatis per juramentum
et schedulam Doctoribus omnibus Collegij Medicorum
Parisiensium, habitóq. conventu super Magistri
Iacobi Perreau nuper Decani expostulatione,
adversus nonnullos Scholæ Medicos, qui nullâ
reverentiâ Senatusconsultorum, Decretum et
Statutorum quibus cautum est ne quis cum
Empiricis, aut à Collegio Medicorum Parisiensium
non probatis consilia medica ineat, et quibus

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1B. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note k.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8183&cln=k

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons