Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note m.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 483 ro.

    2. Monendos esse Monachos fratres Charitatis,
ut intercedant si velint, adversus quendam dictum
Arnoulet, qui cùm ædes in eorum vicinia exstrueret,
vici partem sibi assumebat : quod si facerent, et pro
bono publico atque commodo, adversus eum in litem
descenderent, fore quoque ut cum ijs libenter inter-
veniat Academia.

    3. Actum est de erogando quodam subsidio
duabus Facultatibus Iuris Can. et Medicinæ,
sed priùs persolvendas esse Facultati Theologicæ
mille et quingentas circiter libellas ei debitas ab
Academia, ex obsidione Corbeiensis, anno 1636.
postea verò Nationes quatuor iterum de hac re
acturas proximo Iunio, in generalibus Comitijs
Academiæ ; de qua re 4. procuratores referent
ad comitia mensis Iulij.

    Die mercurij x. Maij, ex decreto Academiæ,
Decanus Medicinæ Guido Patin, D<omi;>ni Padet,
le Cocq et Gentil, selecti viri Academici, ivimus
in pratum Clericorum, cum duobus Architectis,
lustraturi locum in quo ædes, ipsi Academiæ
propriæ semper futuræ possent ædificari, ut
olim fuit decretum : ibi comperimus geminam
domum esse construendam, cum januis majoribus,
vulgò porte cochere, sine aquæductu, etc.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note m.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8185&cln=m

(Consulté le 20/04/2024)

Licence Creative Commons