Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note n.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 483 vo.

Die Veneris 26. Maij, 16521. in comitijs extra-
ordinarijs, decretum est postulationibus Canonicis
Ecclesiæ cujusdam Collegiatæ in provincia Armorica,
dicta Guerande, non esse recusandam adjunctionem
Academiæ Paris. ut impediant quominùs quidam
Monachus Dominicanus gaudeat beneficio,
nempe dignitate Theologali quam impetravit
ab amico suo Episcopo Nannetensi, cùm
talia beneficia debeantur sæcularibus viris,
non Monachis, quorum proprium est orare et
plangere, non verò se immiscere negotijs sæcularibus.
Monuerat quoque D<omi>nus Pitou, Senator
Parisiensis, Quæstorem Academiæ, se velle
redimere annum quendam censum à se
debitum Academiæ, pro ædibus quas incolit in
prato Clericorum : ideo decretum fuit ejusmodi
pecuniam recipi debere à Quæstore nostro, si
amplius urgeat D<omi>nus Pitou : et quærendum
esse modum aliquem ejusmodi pecunias tutò
collocandi, sive in aliquo fundo emendo, vel
ædibus aliquot construendis : tunc arrepta
occasione, Proceres illos Academicos monuit
Magister Guido Patin, Decanus Med<ici>næ,
amplissimam esse occasionem ejusmodi nummos
bene collocandi, Medicæ Facultatis inopiæ
succurendo, sive in adaugendo reditu annuo

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note n.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8185&cln=n

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons