À Heinrich Meibomius, le 18 février 1667, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 214 ro.

Cl. viro, D. Henr. Meibomio, Med. Doctori et Prof. Helmstadium.

O suavem et amicam Epistolam tuam, quæ de tua valetudine, tuóq. in me amore certiorem
facit, licet tamen de utroque non dubitaverim : pro ea itaque gratias ago singulares. De obitu
Patroni vestri, eruditorum Principis et Mæcenatis, jam antehac audivi : utinam colligetur
anima ejus in fasciculo viventium : et ibi recipiat mercedem quam pro suo in eruditos amore dignis-
simè promeruit. Utinam bonis avibus et fausto pede ad nos veniant juvenes illi populares tui, qui
de adeunda Lutetia nostra cogitant, et qui secum munera tua Academica mihi defere medi-
tantur : fortunet Deus eorum peregrinationem, nec incidant in milites Hispanos qui per totum
Belgium grassantur : certè quidquid miseris grato animo accipiam, sed hoc etiam age, indica
pretium quod statim refundam, vel D. Bec, vel alicui Mercatori Hamburgensi, per quem
accipies, vel ipsis juvenibus reddam à quibus aliquid accipiam. Tuum Georgium Engelb.
nondum vidi, tuam enim epistolam, absente me, domi reliquit : quidquid à me requiret, ne dubita, nomine
tuo impetrabit. Illustrium nostrorum Bibliothecas lustrabit, quum voluerit : et si aliter
possim, quoquo nomine prodero. Rolfincium vestrum saluto : non ita pridem ad me scripsit, sed
posthac respondebo. Quod Mart. Schoockius vivat et valeat serió lætor : sed utinam inter
tot labores ærumnosos ac penè herculeos, valetudinem suam non corrumpat, diúq. superstes vivat
in terris, ut inchoatos labores feliciter perficiat, et alteram editionem libri sui de Cervisia,
quod mihi pollicitus est, tandem promoveat. Rem gratissimam mihi nuntiasti de nova
editione Iosephi, per Io. Bosium, Prof Ienensem : hoc ipsum olim meditatus fuerat Ios. Scaliger,
si adhuc supra triennium superstes fuisset : sed tantis fatum conatibus obstitit : Idem in animo
habuerat Samuel Petitus, Nemausensis Theologus, qui phtysicus obijt ex nimia studiorum
contentione in Occitania, ante annos 20. Eruditus ille vir in Normania, nostri Bigotij
amicus, est D. Samuel Bochart, qui scripsit de Geographia sacra : et nuper à trib. annis oOpus
magnum edidit de Animantibus sacræ Scripturæ, editum in Anglia : quid tamen sit præstiturus,
nescio, tum propter senium, tum propter curiosum Opusculum quod habet in manibus, cujus jam-
pridem spem fecit omnibus eruditis, de Paradiso terrestri. Nosti adagium Hebræorum, à Thuano
nostro celebratum, Iuvenes mori possunt, senes diu vivere non possunt. Cl. Parentis tui librum

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Heinrich Meibomius, le 18 février 1667, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1456&cln=s

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons